Latin
356.4 to 356.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 356.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ager Macharensis, qui Ciceronis tempore totus erat frumentarius, ut in Verrem ipse testatur, hodiè ob id maximè, quòd colonis ea regio tota diserta sit, vepribus plenus &incultus pluribusque supra urbem veterum vicorum ruinis horridus conspicitur. Macharam urbem nullam fuisse, Imacharam verò, à Ptolemaeo inter Centuripas &Capytium opida collocatam, circa Symaethum exstitisse flumen, qui regionem totius insulae facilè fertilissimam perfluit, suprà cap. VIII ex Cicerone pariter &Ptolemaeo demonstravi. libro autem I, cap. XIII, docui, &Naustathmum Plinii &Phoenicuntem portum Ptolemaei ultra Helorum flumen &opidum versùs septemtriones fuisse positum. falsò quoque agrum fluvio divi Pauli, qui antiquorum fuit Eryces, adjacentem adpellari Symaethum hoc saeculo ab adcolis, quod idem tradit Fazellus, decad. 1, lib. 111, cap. 11, falsò item agrum amni divi Leonardi, qui olim fuit Terias, adjacentem vocari Murgo, quasi à Murgentio opido, quod circa ostium Symaethi fuit; jam dudum in horum locorum fluminumque expositione, lib. 1, cap. X, ac lib. 11, cap. VIII, patuit. Proinde ex isto quoque apud Pachynum promontorium vocabulo Macira non est quòd contra supra dictorum auctorum, Ciceronis atque Ptolemaei, mentem quidquam statuere velimus. Caeterùm Ptolemaeo duae ponuntur urbes Pachyno proximae omnium quas recenset: quarum alterius Ἔλωρος, Helorus, alterius Yνα, Ina, vocabula in vulgatis exemplaribus leguntur. Helorus quae &quo situ fuerit, suprà lib. 1, cap. XIII, ostensum est. Yνα nulla aliàs apud auctores reperitur. è diverso autem apud Stephani epitomatorem haec leguntur: ἔχανα, πολέχνιον τῆς Σκελίας, διὰ τὸ τῇ αὐτοῦ ἀλώσι πολλὰ προσλιπαρῆσαι τοὺς Συρακουσίους· ἰχανᾶν δὲ τὸ ὀπιθυμεῖν. τὸ ἐθνικὸν Ἰχανῖνος. Id est: Ichana, opidulum Siciliae; inde dictum, quòd in eius expugnatione plurimam sedulamque operam impenderini Syracusani. ἰχνανᾶν quidpe est desiderare. Gentilitium inde dicitur Ichaninus. At Plinio, lib. 111, cap. VIII, sunt ICHANENSES Romano ore. Illud sanè de vocabuli origine putidum fuerit ineptorum grammaticorum commentum; qualibus eorum scripta passim scatent. Caeterò idem esse Yχανα, ICHANA, opidum, quod apud Ptolemaeum vitiato legitur vocabulo Yνα, Ina, situs maximè indicat apud Pachynum promontorium; qui tractus cum Heloro ac Neeto aliisque inibi opidis Syracusanorum fuit ditionis; ut suprà, hoc ipso capite, ex Diodori lib. XXIII intelleximus.