Latin
CASMENA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 359
Unproofread scanNot analysed yet
Casmenae igitur conditae fuêre circa Olympiadem XXXIII; id est, circa annum ante natum Iesum 1ƆCXLV. Sitas fuisse Casmenas ad fontem Hipparis amnis, qui in Camarinam lacum defluit, Aretius tradit; similitudinem nescio quam vocabuli opidi Comisi, quod ad fontem Hipparis situm, sequutus. Fazellus id negat; quamvìs ratione nullâ productâ. Ego verò inter Acras &Camarinam Casmenas fuisse censeo, haud ita procul litore. quidpe Graeci, ut primùm colonias in insulam deduxêre, litora occuparunt &his proxima; interiora Siculis tenentibus: ut suprà lib. 1. cap. 11 ostensum, &in singularum posteà maritimarum urbium expositione patuit. Syracusani igitur, post urbem Syracusarum conditam in meridiem versùs profecti, primùm Acras, mox, longiùs progressi, Casmenas, ac tandem ultra has etiam Camarinam, urbeis partim maritimas partim à mari haud longè dissitas, condiderunt. Hinc Casmenas fuisse divinaverim, ubi nunc nobile atque amoenum in primis conspicitur opidum vulgari vocabulo Scicali dictum. Porrò in Syracusano agro reliquiae antiqui opidi jacent xv circiter millia pas. BIDIS opidulum. suum ab Syracusis in occasum versùs hiberni Solis dissitae cum templo cui vulgaris adpellatio S. Giovanni di Bidini. Antiquum eius nomen variantibus formationibus fuit Bίδος, Βείδις, BIDOS, BIDIS. Stephani epitomator: Bίδος, φρούριον ἐν Σκελίᾳ. οὐδετέρως. εὑρηται δὲ καὶ διὰ διφθόγγου, καὶ διὰ τοῦ ι. τὸ ἐθνικὸν οΒιδῖνος. Hoc est: Bidos, castellum in Siciliâ; neutro genere sic dictum. Invenitur autem &cum diphthongo scriptum, &cum i. Gentilitium inde Bidinus. Hinc Cicero, in Verrem actione 11: Bidis opidulum est tenue sanè, non longè à Syracusis. Opidani quum inde dicantur Ciceroni ibidem undecies BIDINI; ut &Stephano &Plinio lib. 111, cap. VIII; vitiosam esse &adulterinam vocem Bidenses, quae apud Ciceronem in eodem de Bidinis sermone intermiscetur, certum est. Eodem tractu opidulum hodiè vulgari vocabulo est Cassaro. Id haud dubiè idem CACYRVM opidum. est, quod Ptolemaeo dicitur Κάκυρον, CACYRVM. Vnde opidani dicti fuerunt Κακυρῖνει; CACYRINI. qui apud Plinium lib. 111, cap. VIII, leguntur Cacirini.