Latin
36.1 to 36.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 36.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Heic fortefortunà incidunt in eos, qui cum Elymo &Aegesto priores à Troiâ profecti erant, habitabantque circa Crimisum flumen, in Sicanorum terrâ; à quibus in partem agrorum admissi propter Aegesti cogna 10 tionem &amicitiam; qui casu quodam in Siciliâ natus educatusque fuerat. Nam regnante Laomedonte, quidam ex ipsius maioribus, vir è Troianâ stirpe nobilis, orto inter ipsum ®em dissidio, à rege ob crimen nescio quod captus atque necatus fuerat; &cum eo omnes melioris sexus liberi; ne quis ultor injuriae tandem exsisteret. at filias, adhuc virgines, occidere indignum ratus; nec tamen tutum, elocari eas Troianis civibus; dedit negotiatoribus, cum mandatis, ut asportarentur in terras longinquissimas. Has abeunteis adolescens quidam, nobili genere natus, in eâdem navi comitatur, amore alterius captus. puellamque advectam in Siciliam duxit conjugem. Ex his parentibus Aegestus apud Siculos genitus est. qui lingvam &mores eius regionis edoctus, post obitum parentum à Priamo rege impetravit reditum in pristinam patriam. Ibi quum tolerasset cum suis civibus bellum Achaicum; postquàm hostes urve potiti sunt, navi. 20 gavit rursùm in Siciliam; unà cum Elymo fugiens tribus navibus. In hos viros postquàm incidit Aeneas; complexus est eos comiter. conditisque in eorum gratiam Aegestà &Eryce opidis; partem sui exercitus in iis reliquit; ut ego equidem conjecto, suâ sponte atque consilio; ut labore, aut certè marinis jactationibus fessi, loco tuto quiescerent: ut verò nonnulli scribunt; detrimento classis, navibusque aliquot, feminarum operâ, ob diuturnum errorum taedium, incensis coactus turbam illic relinquere, quam, post exustas suas, reliquae naves capere non poterant. Hinc etiam puto Scylacem praeter Elymos in barbaris Siciliae gentibus nominasse Troaς. Ἐν δὲ Σικελίᾳ, inquit, ἔθνη βάρβαρα τάδε ἐστιν· Ἐλυμοι, Σικανοι, Σικελοὶ, φοίνικες, Τρῶες. id est; Barbarae in Sicilia gentes sunt istae: Elymi, Sicani, Siculi, Phoenices, Troës. At apud Strabonem, lib. VI, THESSALORVM etiam nonnulli in Siciliâ lo 30 cantur; adeoque Aegestae urbis conditores. Τὴ Αἴγεσταν, inquit, κτισθτναι φασὶν ὑπὸ τῶν μετὰ φιλοκτήτου διαβάντων εἰς τὴν Κροτωνίατιν, καθάπερ ἐν τοῖς Ἰταλικοῖς εἴρηται, παρ ἀὐτοῦ σταλέντων εἰς τὴν Σκελίαν μεταὰ Αἰγέστου τοῦ Τρωός. Id est: Aegestam conditam ferunt ab iis, qui cum Philoctete in Crotoniensem agrum venerunt, sicut in Italicis dictum est; missis ab eo in Siciliam cum Aegesto Troiano.