# Sicilia antiqua 36.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 36.5 to 36.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/36.5

Dixit eodem libro suprà, his verbis: Κτσμα δʼ ἐστὶ Πετηλία Φιλοκτήτου, φυγεντος τὴν Μελίβοιαν κατὰ στάσιν. φιλοκτήτου δʼ ἐστὶ καὶ ἡ παλαιὰ Κρίμισα, περὶ ἀὐτοὺς τοὺς τόπους. Ἀπολλόδωρος δʼ ἐν τοῖς περὶ νεῶν τοῦ φιλοκτήτου μνησθεῖς, λέγειν τινας φησιν, ὡς εἰς τὴν Κροτωνίατιν ἀφικόμενος, Κριμίζαν ἄκραν οἰκῆσαι, καὶ Χωνὴν πόλιν ὑπὲρ αὐτῆς, ἀφʼ ἧς οἱ ταύτη Χῶνες ἐκλήθηζαν· παξ αὐτοῦ δέ τνες σταλέντις εἰς Σικελίαν περὶ Ἐρυκα μετὰ Αἰγέστου τοῦ Τρωὸς, Αἴγεσταν τειχίσαι. Hoc est: Petelia condita est à Philoctete; qui Meliboeâ ob seditionem 40 profugit. Philoctetae opus est & vetus Crimisa, eodem tractu. Apollodorus in commentariis de navibus, factà Philoctetis mentione, quosdam ait dicere, eum, quum in Crotoniensem pervenisset agrum, Crimisam arcem condidisse, & urbem Chonen super eam; unde Chonibus in hac regione nomen. missos item ab eo quosdam in Siciliam ad Erycem montem cum Aegesto Troiano, Aegestam communivisse. Vrbs ista Meliboea fuit Thessaliae; teste ipso Strabone, in lib. IX. & Servius in Virgilii Aeneid. lib. 111: Ducis Meliboei Philoctetae; à Meliboeâ, civitate Thessaliae; de qua fuit. At sanè, nisi ab eodem Aegesti patre Crimiso, nobili Troiano, adpellatum in Italiâ fuisse Crimisam arcem dicas; malè ista Apollodori historia cum illâ Lycophronis, Virgilii, ac Dionysii narratione congruet: planeque haec de Thessalis, Philoctetae sociis, cum Aegesto in Siciliam ad conden 50 dam Aegestam urbem missis, ex similitudine vocabulorum conficta esse adparebunt. Haec igitur de Phocensibus Graecis atque Thessalis in Siciliâ colonis minùs certa sunt. At ultimae tandem in Siciliam venisse narrantur certis jam pluribusque auctoribus GRAECORVM coloniae; annis post Troiam captam CCCCXLVIII. quod ex Thucydidis maximè colligo suprà scriptâ historiâ. Quidpe primos ait Graecorum Chalcidenseis, duce Theocle, Naxum in hac insulâ condidisse. insequenti autem anno Archiam Corinthium Syracusas: & per idem tempus Lamin Megarensem primò Troilum in eâdem insulâ condidisse; mox Thapsum. Lami defuncto, Thapsi incolas, Hyblone, rege Siculorum, duce, Megarenseis condidisse, qui Hyblaei dicti. annis inde CCXLV pulsos eâ urbe & agris fuisse à Gelone, Syracusanorum rege.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
