# Sicilia antiqua 367.1-4

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 367.1 to 367.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/367.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/367.1

oi3, inquit, διὰ τῆς μεσογείου πλανηθέντες, καὶ καταλαβόμενοι χῶρίον ὀχυρὸν, ἔκτισαν πόλιν, ἦν ἀπὸ τῆς ἐν τῇ πόλει ῥεούσης πηγῆς ὡνόμασαν Ἐγγυον. ὕστερον δὲ κατὰ τὴν τῆς Τροίας ἄλωσιν Μηριόνου τοῦ Κρητὸς προς ἐνεχθέντος τῇ Σικελίᾳ, προσεδέζαντο τοὺς καταπλεύσαντας Κρηταὶ, διὰ τὴν συγγένειαν, καὶ τῆς πο λιτεῖας μετέδωκαν. ὁρμόμενοι δʼ ἐξ ὀχυρᾶς πόλεως, καὶ καταπολεμήσαντές τνα τῶν περιοίκων, ἐκανὴν κατεκτήσαντο χωραν. ἀεὶ δὲ μᾶλλον ἀὐξανόμενοι, καὶ κατασκευάσαντες ἰερὸν τῶν Μητίρων, διαφόρως ἑτίμων τὰς θεας, αὐαθήμασι πολλοῖς κοσμοῦντες τὸ ἰερὸν ἀντῶν. ταύτας δὲ ἀφιδρυθὴναἱ φασιν 10 ἐκ τῆς Κρήτης, διὰ τὸ καὶ παρὰ τοῖς Κρησὶ υμᾶσθαι τὰς θεὰς ταντας διαφερόντας. Hoc est: Pars, mediterraneis peragratis, munitum nacti locum, opidum condiderunt, cui à scaturiente in eo fonte Engyum nomen imposuerunt. Posteà sub Troiae excidium, Merionem in Siciliam cum Cretensibus adpulsum, quòd gentiles essent, in civitatis communionem susceperunt. Quum verò ex urbe munitâ eruptiones facerent, & quaedam finitimorum loca subigerent; satis amplam sibi terrae ditionem compararunt. ac subinde magis magisque amplificati opibus, templum Matribus aedificarunt: exquisitoque venerationis cultu & dorariis deas hasce prosequuti sunt. Eas verò ex Cretà translatas huc perhibent; quòd etiam apud Cretas praecip: à honorentur religione. En, quàm disertè ait διὰ τῆς μεσογείου πλαιτθέντας κτισαι πέλιν, id est, mediterranea pervagatos condidisse urbem. illud igitur de litore miror unde habuerit Fazellus. qui & ἐχυρὰν πόλιν intellexit proprio nomine Ochyram urbem; quum Diodorus voluerit. urbem munitam; ut antè dixit χωρίον ὀχυρῖν, locum munitum, in quo urbs condita Caeterùm de eodem opido ac templo ita scribit Plutarchus in Marcello: Πόλις ἐστὶ τῆς Σικελίας Ἐγγύῖον, οὐ μεγάλη, ἀρχαῖα δὲ πάνυ, καὶ διὰ θεῶν ἐπιφάνειαν ἔνδοξος, ἂς καλοῦσι Ματίρας. ἱδρυμα λέγεται Κρητῶν γνέσθαι τὸ ἱερόν. καὶ λόγχας τινὰς ἐδείκνυσαν καὶ κράνη χαλκῶ, τὰ μὲν ἔχοντα Μηριόνου, τὰ δὲ Οὐλίζου, τούτεστιν Ὀδυσσέως, ἐπʼ γραφὰς αἰατεθεικότων τὰς θεαῖς. Id est: Opidum est Siciliae Engyium, non sanè amplum, sed pervetustum, & dearum, quas Matres vocant, praesentiâ nobile. Templum heic à Cretersius aedificatum fertur. ostendebanturque hastae quaedam ac galeae aeneae, cum inscriptionibus partim Merionis, partim Vlixis; qui eas deabus consecraverant. MATRES DEAE quae heic adpellantur Plutarcho atque Diodoro, MATER MAGNA dicitur Ciceroni in Verrinâ 1111. Matris magnae, inquit, fanum apud Enguinos est.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
