# Sicilia antiqua 367.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 367.5 to 367.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/367.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/367.5

in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandeis, simili genere atque eâdem arte perfectas, idem ille P. Scipio posuerat; & sium nomen inscripserat. Et Verrinâ V, MATERIDAEA vocatur. Te, sanctissima, inquit, Mater Idaea, quam apud Engrinos augustissimo & religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit Uerres, ut nunc nomen modò Africani & vestigia violatae religionis maneant; monimenta victoriae fanique ornamenta non exstent. Victoriam intelligit P. Scipionis Africani; qui bello Punico secundo Carthaginienseis debellavit. de eo ita idem Cicero in Verrinâ 11: Scipio, bello confecto, Siculis emnibus, Carthagine captâ, quae potuit, restituenda curavit. Quae autem ista sit Mater Idaea, in Germaniae antiquae opere, lib. 1, cap. XXVII, docui. Porrò à Gangio versùs occasum Solis opidum in edito colle situm, vulgò adpel-PETRA latur incolis Petraglia: in diplomate autem Rogerii Normanni, Calabriae & Siciopidum. liae comitis, vocatur Petra Holiae. Antiquis temporibus dicebatur nudè Πέτρα πόλις, PETRA opidum; auctore Ptolemaeo. unde Opidani sunt Diodoro lib. XXIII Heτρῖνοι, & Latinis literis Ciceroni Verrinâ 111 ac Plinio lib. 111, cap. VIII PETRINI: Solino autem, cap. XI, PETRENSES. Silio, lib. XIIII, ipsum opidum derivativo vocabulo dicitur PETRAEA: unde an posteà promanârit vocabulum Petraja, quod tandem factum Petraglia, equidem haud temerè dixerim. Verba Silii haec sunt: Romanos Petraea duces, Remana petivit Foedera Callipolis, latidosique Engyon artus. Ptolemaeus, magnus totius Orbis terrarum, non tantùm Siciliae, turbator, rectè quidem Petram Engyo ab occasu opposuit; at malè ac perperam utrumque opidum inter Ennam & Sytacusas locavit. Esse autem Petraliam antiquam istam Petram, ex Antonini maximè patet Itinerario; ubi iter huiusmodi descriptum est: Ab Agrigento Lilybaeo M. P. CLXXV, sic: Picinianis IX. Comitia

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
