Latin
PHOCENSES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 37
Unproofread scanNot analysed yet
hic rex factus est Olympiadis LXXII anno 11; ut auctor est Pausanias in Eliacis: sive, ut Eusebius in Chronico, Olympiadis LXXIII anno 11: seu, ut Diodorus lib. XI, Olympiadis LXXIIII anno 1. nam Olympiadis LXXV anno 111 obiisse Gelonem narrat, vi annos imperio functum. à quo anno ad bellum Troianum IƆCCIIII numerantur anni. quibus si CCXLV illos demas; manebunt CCCCLXVIIII. quorum postremis XIII praedicta opida in Siciliâ condita fuêre. Sed de Naxo disertum exstat testimonium Eusebii: apud quem ad Olympiadis XI annum primum ita scriptum est: Ἐν Σκελίᾳ Νάξος ἐκτίσθη· id est; In Siciliâ Naxus condita est. Hoc est, ut ipse tempora computat, anno à Troiâ captâ CCCCXLVI. nam à Troiâ captâ ad primam Olympiadem annos facit CCCCVI. At verò ex Dionysii Halicarnassensis computatione, quâ etiam complures usi sunt Romani auctores, annus conditae Naxi fuerit à Troia captâ CCCCXLVIII. illi enim à Troiano bello ad Romae urbis ortum, quae condita fuit Olympiadis VII anno 1, faciunt annos CCCCXXXII. Anno igitur CCCCXLVIII à Troiâ captâ primae Graecorum in Siciliam deductae sunt coloniae. Apud Strabonem, lib. VI, in descriptione Siciliae, ingens esse librarii mendum, ex modò dictis manifestum est: Πόλεις δ εἰσὶν, inquit, κατὰ μὲν τὸ πλευρὸν τὸ ποιοὸν τῶν πορθμὸν, κεσσήνη πρῶτον, ἐπείτα Ταυρομένιον, καὶ Κατάνη, καὶ Συράκουσαι· αἱ δὲ μεταζὺ Κατάνης καὶ Συρακούσων ἐκλελοίπασι, Νάρος καὶ Μέγαρα. φησὶ δὲ ταύτας Ἔφορος πρῶτας κτισθὴναι πολεῖς Ἑλλήνίδας ἐν Σκελία καὶ τῇ γνεᾷ μεταὰ Τρωικά. Id est; Vrbes Siciliae in eo latere quod fretum conficit, sunt Mesjana, Tauromenium, Catana, Syracusae. quae verò inter Catanam &Syracusas fuêre, interierunt; Naxus scilicet &Megara. Ephorus tradit, has primas in Siciliâ urbeis Graecanicas fuisse, aetate post bellum Troianum. Pergit hinc ex eodem Ephoro de Theocle, Naxi conditore, eadem referre, quae Thucydides. At corrupta esse postrema ista verba, orationemque imperfectam esse, satis per se adparet. quorsum enim partiCommunis plerorumcula καὶ antè τῇ γενεᾶ; &cur numerus aetatis non additus? quum sit xxx annoque auctorum Graecorum singularum aetatum computatio rum; facilè ex suprà scripto CCCCXLVIII annorum numero conjecerim, scriptum fuisse apud Strabonem ex Ephoro πιντικαιδεκάτῃ γένεῷ, id est, aetate XV. unde posteà librarii incuriâ factum καὶ τῇ γνεᾷ. Apud Marcianum quoque Heracleensem, in Orbis terrarum descriptione, ubi idem numerus xv aetatum perscriptus erat, totus locus de Graecorum in Siciliam deductis coloniis opidisque inibi conditis, vitiatus in vulgatis exemplaribus legitur in hunc modum: