Latin
372.1 to 372.3
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 372.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Σκελίαν, ὅπου αὶ πάλαῖστραι τοῦ Ἐρυκος τοῦ ξενοκτόνου, τοῦ ὑοῦ Ἀφροδιτης καὶ Ποσειδῶνος· ἀφʼ οὖ καὶ ὁ τόπος Ἐρυξ ἐκλήθη. Κωλῶτις, ἡ Ἀφροδίτη. Ἀρπη, ἥτοι δρεπανον καὶ ἡ φαιακία Κέρκυρα καὶ ἡ Σκελία λέγεται· ἡ μὲν Σικελία, ὅτι ἐκεῖ ἦν τὸ δρέπανον, μεθʼ οὖ τὸν Οὑρανὸν ὁ Κρόνος ἐξέτεμε. Τονοῦσα, ἔστι μὲν καὶ πόλις Θετταλικὴ, νῦν δὲ λίμνη Σικελίας, ἐν ἡ ἐπλανήθη ὁ Μενέλαςς. Hoc est: Adveniet etiam in Siciliam Menelaus: ubi palaestrae sunt Erycis, hospitum interfectoris, Veneris ac Neptuni filii: à quo locus etiam dictus est Eryx. Colotis est Venus. Harpe, sive Drepanum (id est, falx, cum Phaeacia Corcyra, tùm Sicilia dicitur. ac Sicilia quidem, quia istic erat falx, qua Coelum exsecuit Saturnus. Gonusa quidem aliàs urbs est Thessalica; sed heic stagnum denotat Siciliae, in qua oberravit Menelaus. Omnem insulam anteà vocatam fuisse à Sicanis incolis Sicaniam, suprà lib. 1, cap. 11, ex plurimis demonstratum est auctoribus antiquis. posteaquàm verò Siculi, ex Italiâ in hanc Sicaniam transgressi, Sicanos in occidentalem insulae partem compulerunt, insulaeque universae de 20 suo nomine vocabulum Siciliae imposuerunt; Sicanorum fineis extra duos Himeras amneis, quorum alter hodiè ab meridie Salsi, alter ab septemtrionibus Términi vocatur, constitisse, eod. lib. 1, cap. XVII, docuimus. In hac igitur Sicaniâ posteriore fuêre loca ista à Lycophrone memorata; Eryx mons, Drepanus portus, Longurus sinus, Gonusa stagnum, &Concheae aqua. quotum singula quo situ fuerint, partim lib. 1 cap. XVIII. partim lib. II, cap. 11 exposuimus; praeter τὸ Κογχείας ὕδωρ, Concheae aquam; quam hactenus neque veterum neque recentium scriptorum quisquam indicavit: eoque dispectu longè difficillima est. Verùm dubium esse nequit, quin fuerit sive fons sive stagnum in primis Siciliae celebre. unde etiam fama eius ad Lycophronem Chalcidensem pervenit tam nobilis, uti id poëmatio suo, historiarum varietate ma30 ximè admirando, inseri dignum judicaverit. Quapropter minimè ego dubitaverim, quin KOTXEIA AIMNH, id est, CONCHEVM STAGNVM sit id, quod Fazellus decad. 1, lib. VI, cap. 1 describit in hunc modum: Ager est Agrigenti, passuum millia VIII ab urbe ad aquilonem recedens, Aborangius adpellatus; in quo salis est minera, naturam à caeteris discrepantem habens.