# Sicilia antiqua 377

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ENTELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/377

In eâ haec urbs ab Entello Troiano, Aeneae socio, condita est. Probatissimi vini nomine à Strabone commendatur. de quo etiam lib. XIV Silius; Largoque virens Entella Lyaeo. Hodiè verò, agris eius in frumenti segetem conversis, vini commendationem prorsus amisit. Vrbs quoque ipsa, à Friderico Secundo Caesare, Saracenis, qui eam unà cum lato novarum rerum studio quasi pro seditionis munimine occupaverant, in Nuceriam inà cum Ietensibus relegatis, funditus deleta, penitus jacet. cuius, arcisque etiam, quae speculae speciem referebat, semidirutae vestigia tantùm, sparsim projecta, conspiciuntur; reliquâ incolatus parte equis bobusque relictâ. Mons tamen ipse, ac prostrata urbs, Entellae adhuc nomine veteri gaudent. Qui Castrum Veteranum Entellam olim fuisse scribunt, in sole hi procul dubio caligant. Entella quidpe erat apud Crimisum amnem, è Panormitanorum agro propter letum & Calatrasin ad Hypsae dextram ripam defluentem; à quo Castrum Veteranum longiùs abest: Entellae autem mons ac rudera propè sita sunt. Conditorem huius urbis alii fecerunt Aegestum; qui Aegestam quoque & Erycem condidisse fertur; ut suprà huius libri cap. 1 & 11 ostensum: alii, huius socium Elymum. Lycophronis, antiqui in primis poëtae verba haec sunt: Ἀλλοι δʼ ἐνοικήσουσι Σκανῶν χθόνα, Πλαγκτοὶ μολοντες, ἔνθα Λαομέδων τριπλᾶς Ναύταις ἕδωκε φοινοδάμαντος κόρας, Ταῖς κητοδόρποις συμφοραῖς δέδηγμενος, Τηλοῦ προθεῖναι θηροῖν ὡμησταῖς βορὰν, Μολόντας εἰς γήν ἔσπερον Λαιστρυγόνων, ὥ που ⟨υνοικεῖ δαψιλὴς ἐρημία. Αι δʼ αὖ παλαιστοῦ μήτιρος Σηρυνθίας Σηκὸν μέγαν δείμαντο δοτινὴν θεᾶ, Μόρον φυγοῦσαι καὶ μονοικήτους ἔδρας. ον δὴ μίαν Κριμισσὸς, ἰνδαλθεὶς κυνὶ,

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
