Latin
NOENSES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 385
Unproofread scanNot analysed yet
NOENSES ABAGAENVM Infra Noaram, versùs litus &ostium Oliverii amnis contendenti occurrit opiopidum. dum vulgari vocabulo Tripi. de hoc ita tradit Fazellus, decad. 1, lib. VIIII, cap. VII Furnaris opidulum, ad passuum millia duo ab Oliverio fluvio &paullisper à litore recedens exstat. cui interiùs ad passuum millia III incubat in edito &undiquaque praerupto monte Tripis opidum. infra huius autem moenia magnae urbis &,ut adparet, vetustissimae, magnique ambitus, sed usque ad fundamenta dirutae, vestigia, lapides quadrati, columnae jacentes, &arces prostratae, cernuntur. quaenam tamen apud maiores fuerit, hactenus non comperi. At Iosephus Bonfilius in Sicular. rer. partis 1 lib.