# Sicilia antiqua 385

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, NOENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/385

NOENSES ABAGAENVM Infra Noaram, versùs litus & ostium Oliverii amnis contendenti occurrit opiopidum. dum vulgari vocabulo Tripi. de hoc ita tradit Fazellus, decad. 1, lib. VIIII, cap. VII Furnaris opidulum, ad passuum millia duo ab Oliverio fluvio & paullisper à litore recedens exstat. cui interiùs ad passuum millia III incubat in edito & undiquaque praerupto monte Tripis opidum. infra huius autem moenia magnae urbis &, ut adparet, vetustissimae, magnique ambitus, sed usque ad fundamenta dirutae, vestigia, lapides quadrati, columnae jacentes, & arces prostratae, cernuntur. quaenam tamen apud maiores fuerit, hactenus non comperi. At Iosephus Bonfilius in Sicular. rer. partis 1 lib.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
