# Sicilia antiqua 39-3

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CILIENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-3

CILIENSES. λυδες ἄλληνες, εἰσὶ Σκελιῶται, ὡς Ἰταλιῶται. id est; Insulanorum qui sunt indigenae, quondam Ligures ex Italiâ profecti, dicuntur Siculi: advenae autem Graeci sunt Siceliotae; ut Italiotae. Sed haec ex Stephano grammatico habuit Constantinus: quem exiguo antè citavit. quidpe apud epitomatorem Stephani haec leguntur: Σικελία ἡ χώρα καὶ ἡ νῆσος. τὸ ἐθνικὸν Σικέλοι καὶ Σκελιῶται. καὶ οἱ μὲν ἀπὸ τοῦ οἰκιστοῦ καὶ ἀρχηγέτου τῆς χώρας, ἀφ οὐκαὶ ἡ χώρᾳ· οἱ δὲ ἐπιγνόμενοι, καὶ τὴν χώραν εὑρόντες προκεκλημένην, ἐπιονομάσθησαν, ὡς ἀπὸ τῆς φθίας φθιῶται, οὕτως [ἀπ] Ἰταλίας καὶ Σκελίας, Ἰταλιῶται, καὶ Σικελιῶται. Hoc est: Sicilia; regio atque insula. gentilitium, Siculi & Siceliotae. atque illi quidem ab conditore ac principe regionis; à quo & ipsa regio. advenae autem, qui terram sic adpellatam invenerunt, denominati sunt, ut à Phthiâ Phthiotae, sic ipsi ab Italiâ & Siciliâ, Italiotae & Siceliotae. Vtrosque Graecos advenas unâ eâdemque operâ innuere voluit, simul illos qui Italiae oram obsederunt coloniis suis, simulque hos, qui Siciliam occuparunt. nam utraque tellus à dictis Graecis colonis MAGNA GRAECIA adpellata fuit. Strabo, sub introitum libri VI, SICILIA de Italicis Graecis loquens: καὶ δὴ ἐπὶ τοσοῦτον ἡύξηντο, ὥς τι τὴν μαγάλὴν Ἐλλάδα ταύτὴν MAGNAE ἔλεγον καὶ τὴν Σικελίαν. id est: Adeoque eorum crevit potentia, ut ista regio simulque Sicilia GRAECIAE Magnae Graeciae nomine censerentur. Hinc etiam illud Vlyssis ad Cyclopem, apud Euri. Pars. pidem in fabulâ, quae hoc nomine inscribitur; Γῆs Γῆς γὰρ Ἑλλάδος μυχοὺς Οἰκεῖς, &π Αἴτνη τῇ πυριστάκτῳ πέτρᾳ. Id est: Terrae enim Graeciae recessus Habitas, sub Aetnâ igniferâ rupe. Sed ante Graecorum in Siciliam adventum PHOENICES quoque nonnulli unà

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
