# Sicilia antiqua 396

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/396

V sunt ista: O δὲ Καῖσαρ ἐς μὲν Στρογγύλὴν, ἡ τῶν πέντε νήσων ἐστὶ τῶν Αἰόλου, παντὶ τῷ στόλῳ διέπλευσε ἐξ Ἰππωνίου. Id est: Caesar in Strongylen, unam è quinque Aeoli insulis, ab Hipponio cum tota classe trajecit. Ab ipso Appiano an scriptum fuerit ἐπτὰ, vel nota septenarii numeri ζ pro quo postmodum πένηι sive e per librarii errorem atque oscitantiam irre10 pserit; haud equidem magnoperè disputaverim. Apud Ptolemaeum ita legitur: Τῶν δὲ περὶ Σκελιαν νήσων αἱ παῤ ἀυτήν εἰσιν αἱδε· Διδύμη, Ἰκεσία, Ἐρικώδης, Φοινικώδης, Ἡφαίστου νῆσος, Λιπάρα, Εὐώνυμος, Στρογγύλη, Οὖσικα, Ὀστεώδης, φορβαντια, Αἰγοῦσα, Περὰ, Πακωνία, Αἰόλου νῆσος. Id est: Insulae juxta Siciliam sunt istae: Didyme, Hicesia, Ericodes, Phoenicodes, Vulcani insula, Lipara, Euonymos, Strongyle, Vstica, Osteodes, Phorbantia, Aegusa, Hiera, Paconia, Aeoli insula. Ex his Phorbantiam, Aegusam, Hieram, Paconiam, Vsticam, & Osteoden longiùs ab Aeoliis fuisse sitas, pòst patebit. Verum hinc Aeoliarum numerum tradunt reliqui auctores, suprà memorati. Marcianus Heracleensis, in Περιηγήσι

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
