Latin
397.5 to 397.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 397.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In Tabulâ itinerariâ vii depictae sunt insulae inter Siciliam &Italiam, cum hisce inscriptionibus: Ins. Ostodis. Ins. Egilta. Ins. Brigades. Ins. Funicodes. In5. Dime. Ins. Herculis. Ins. Lipara. Ins. Vulcani. Ins. Strongile. De Egilta &Herculis insulâ poste40 riùs dicam. Pro Brigades scriptum fuit ab ipso Tabulae auctore Ericodes. nam proxima hinc Funicodes est eadem quae Phoenicodes; Graeca literâ q in Romanorum F mutata, &oi seu ae in u; ut factum à Poenus Punicus, à moenibus munire, à poena punire. Pro Dime scribendum Didyme. Caeterùm ex hoc novenario dictarum insularum numero natus haud dubiè ille est praedictus Servii grammatici error. Verba eius ad primum Aeneidis librum haec sunt: Novem insulae, quae sunt circa fretum Siciliae, vocantur Aeoliae, ab Aeolo rege, Hippotae silio; licèt propria nomina habeant. unde Virgilius ait, Aeoliam Liparen. Poëtae quidem fingunt, hunc regem esse ventorum; sed, ut Varro dicit; rex fuit insularum: ex quarum nebulis &fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum, ab imperitis visus est ventos suà potestate retinere. Ab Servio eumdem errorem mutuatus est alius ille grammaticus Isidorus; quem de suo posteà geminavit. Huius verba dicto Originum libro XIIII, cap. VI sunt ista: Acoliae, insulae Siciliae, adpellatae ab Aeolo, Hippotae filio: quem poëtae finxerunt regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum: &,quia ex earum nebulis &fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos suâ potestate retinuisse. Eaedem insulae &Vulcaniae vocantur; quòd &ipsae, sicut Aetna, ardeant. Sunt autem novem; habentes propria nomina. quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit; qui eam ante Aeolum rexit. altera Hiera vocatur; quòd sit collibus eminentissimis. reliquae verò, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Phoenicusa, Euonymos, Ericodes, Phoenicodes, quae quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ingens sanè ac grammatico satis turpis error; quum Ericodes eadem sit Ericusa, &Phoenicodes eadem Phoenicusa. De caetero vocem quae ante quoniam expungendam censeo; quae librarii ignorantiâ irrepsit. Reliquae, inquit, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. quod ex Solino mutuatus est. Sed &pro Aeoliae hoc posteriore loco Hephaestiae scripsit fortè ex eodem Solino Isidorus.