Latin
CAP. XIIII
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 399
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Aeoli insulas, mari circumfluas, vi I ait esse, ab hominibus Plotas cognominatas; id est, nomine rei congruo sic dictas: non, quòd moveantur loco; quemadmodùm de Delo fabulantur: sed quia per medium earum navigatio circumflexa datur; id est, quòd undique circumnavigari possum: nec sunt ignobiles, aut sine nomine obscurae, vel propter difficultatem aliquam innavigabiles atque inaccessae. Caeterùm Homerus quoque Aeoli insulam vocavit Ploten. cuius rei causam quaere illic. Ipsae autem Aeoli insulae eaedem &Liparaeorum dicuntur insulae. quarum maxima Lipara vocatur; à quodam Liparo, Ausonis filio, sic dicta: estque Cnidiorum colonia. à qua, ut praecipuâ, reliquae omnes Liparaeorum vocantur insulae. Corruptum esse utroque loco vocabulum Λιπαρέων, pro quo scribendum Λιπαραίων, ut reliqui auctores habent omnes, patet ex eiusdem Eustathii commentariis ad Homeri locum, qui Odysseae lib. X est huiusmodi: Αἰολίην δʼ ἐς νῆσον ἀφικόμεθ, ἔνθα δʼ ἔναιεν Αἱόλος πποτάδης, φίλος ἀθανάτοισι θεσῖσι Πλωτῇ ἐν νήσῳ. Id est: Aeoliam in insulam pervenimus; ubi habitabat Aeolus Hippotades, carus immortalibus diis, Circumnavigabili in insulâ. Ad quae ita Eustathius: ὄμηρος μὲν μιᾶς μέμνηται νήσου Αἰολίας· οἱ δὲ παλαιοὶ νήσους Αἰόλου