Latin
4.1 to 4.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 4.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nam, situm adhuc est Rhegium opidum, ab Aeolo consensu Herculis conditum: huic etenim nomen inditum fuisse, auctores omnes adfirmant, à ῥηγνύναι, verbo Graeco, quod disrumpe. re significat: eò nimirum, quòd ab iis locis dirupta Sicilia quondam fuerit. Neque verò, quod Graecorum auctoritate simul &Latinorum omnium definitum est, vanam eius persvasionem meretur. Hisce tot documentis addit insuper &aliarum insularum exempla, ex priscorum monumentis producta, quibus, mehercules, non magis ille de Siciliae suae avulsione probat atque evincit, quàm prisci illius saeculi homines apud Strabonem, loco suprà citato. Ipse sanè Strabo, quae sua eâ de re fuerit sententia, hisce promit verbis: Πλὴν εἴτι διὰ ταύτὴν τὴν αἱτιαν τοῦνομα τῇ πόλει γέγονεν, εἴτι διὰ τὴν ἐπιφανείαν τῆς πόλεως, ὡς αὐ βασίλειον τῇ Λατίνη φωνῇ προσαγορευσάντων Σαυνιτῶν, διὰ τὸ τοὺς ἀρχηγέτας ἀὐτῶν κοινωνῆσαι τωμαίοις τῆς πολιτείας, καὶ ἐπιπολὺ χρήσασθαι τῇ Λατίνη διαλέκτῳ, πάρεστι σκοπεῖν ὀποτέρως ἔχει τὰληθές. Id est: Verùm, ab hoc argumento id nominis urbi quaesitum sit; an propter splendorem eius veluti Regiam adpellaverint Samnites, quorum principes Romanae civitatis fuêre participes, Latinoque plurimùm usi sermone, in medio dijudicandum relinquo. Hinc &illud lib. 1: Οἱ δὲ καὶ τὴν Λέσβον τῆς ἴδης ἀπερρωγέναι πεπιστεύκασι· καθάπερ τὴν Προχύτὴν, καὶ τὴν Πιθηκούσαν τοῦ Μισήνοῦ, τας δὲ Κάπρεὰς τοῦ Ἀθηναίου, τὴν Σικελίαν δὲ τῆς Βηγίνης, τὴν Ὀσσαν δὲ τοῦ Ὀλύμπου. Hoc est: Sunt, qui 20 Lesbum ab Idâ abruptam credunt; ut Prochytam &Pithecusam ab Miseno, Capreas à Minervae promontorio, à Rhegino agro Siciliam, Ossam ab Olympo. Quòd scopulos, Fazellus, non paucos in hoc imo freti profundo Messanensium Bruttiorumque nautas vidisse, ait; idem non tantùm in angustis sinubus atque fretis, sed in ipso passim magno Oceano observari, facilè ex nostris, universum jam circumnavigantibus terrarum orbem, intellexeris nautis Belgicis.