# Sicilia antiqua 4.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 4.5 to 4.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/4.5

In humilitate verò terrae ad Pelorum, item in Scyllaei scopuli cervice seu isthmo nihil video, quod non infinitis, non tantùm Itamagis praealtas atliae, sed aliarum etiam terrarum litoribus sit commune: neque que praecipites heic Scyllaeo marique proximo imminenteis vidi rupeis, quàm innumeris aliis Italiae in locis ad inferum hoc mare, adeoque in universo penè eius litore con30 spexerim. Iam verò in Rhegii opidi vocabulo leve admodùm atque inane est documentum. quidpe licet jam tum Aeschylus, qui circa annum ante natum Iesum CCCCLXXX Claruit, ἀπὸ τῆς ῥῆξεως τοῦ ἰσθμοῦ, id est, ab dirupti isthmi argumento id vocabuli sive urbi, sive, ante conditam urbem, promontorio inditum fuisse censuerit; tamen jam aliquot saeculis ante elus aetatem ea res controversa fuit. sic enim Diodorus lib. 1111: Φασὶν οἱ παλαιοῖ μυθογράφοι, τὴν Σκελίαν, τοπρῶτον χερρόνησον ἄσαν, ὕστερον γρρέσθαι νῆσον, διὰ τοιαύτας αἰτίας· Τὸν ἰσθμὸν κατὰ τὸ στενότατον ὑπὸ δυσῖν πλευρῶν θαλάττης προσκλυζόμενον ἀναρραγήναι, καὶ τὸν τόπον ἀπὸ τούτου Ἴήγιον ὀνομασθὴναι· καὶ τὴν ὕστερον πολλοῖς ἔτισι κτισθεῖσαν πόλιν τυχεῖν τῆς ὁμωνύμου προσηγόρίας. ἔνιοι δὲ λέγουσι, σεισμῶν μεγάλων γνομένων, διαρραγήναι τὸν ἀυχένα τῆς ἡπείρου, καὶ γνέσθαι τὸν πορθμὸν διειργούσης 40 τῆς θαλάττης τὴν ἥπειρον ἀπὸ τῆς νήσου. Ἡσίοδος δὲ ὁ ποιητὴς φησὶ τουναντίον, ἀναπεπταμένου τοῦ πελάγους, Ὀρίῶνα προσχῶσαι τὸ καταὰ τὴν Πελωριάδα κείμενον ἀκρωτήριον, καὶ τὸ τέμενος τοῦ Ποσειδῶνος κατασκευὰσαι, τιμώμενον ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων διαφερόντως. Id est: Antiqui fabularum scriptores, Siciliam quondam peninsulam fuisse, perhibent: ex qua postmodùm insula sit facta hac ratione: Qua parte isthmus in arctum maximè constrictus à duobus utrimque maris lateribus adluitur, disruptum fuisse: & locum inde Rhegii nomen accepisse: urbemque multis annis post conditam, id cognominis sortitam esse. Alii, magnis terrae concussionibus factum, aiunt, ut, cervice continentis discißâ, fretum, quo continens ab insulâ maris irruptione divulsa est, induceretur. At vero Hesiodus poëta contrarium statuit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
