# Sicilia antiqua 4.9-10

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 4.9 to 4.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/4.9

latius enim diffuso illic mari, Pelorum promontorium, & templum in eo Neptuni, quod re50 ligiosè colunt incolae, ab Orione aggerum molibus eductum esse. Tantum scilicet abest, uti vel motu aliquo terrae, vel fluctuum vi diruptam aliquando fuisse Siciliam ab Italiâ crediderit Hesiodus; uti etiam è contrario, quum latiùs diffusum foret hoc fretum, totam illam humum arenaceam atque depressam, in quam Pelorus per aliquot millia passuum in mare excurrit, ab Orione, ceu vallum quoddam sive aggerem, aggestum, statuerit. At Hesiodus CCC annis ante Aeschylum fuit. Quòd si igitur jam tum Hesiodi aevo incerta atque controversa fuit omnis de Siciliae avulsione narratio; quid certi probare queas ex praedicti vel opidi vel promontorii Rhegii vocabulo, haud equidem video. Id sanè satis commodè, quòd eam narrationem inter μυθολογικὰ τῶν παλαιῶν, id est, inter fabulas priscorum mortalium Diodorus ponat. unde planè nihil certi colligere possis. De freto Herculeo sive Gaditano ita tradit Plinius in procemio libri 111: Proxima faucibus utrimque impositi montes coercent claustra, Abila Africae, Europae Calpe; laborum Herculis metae.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
