# Sicilia antiqua 401.4-6

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 401.4 to 401.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/401.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/401.4

Id est: Lipara, insula, maxima è septem Aeoli insulis; à Liparo, Ausonis filio, dicta. Eustathius in Dionysii praescriptum locum: Μεγίστη δʼ ἀντῶν ἡ Λιπάρα, ἀπὸ Λιπάρουτινὸς κληθεῖσα, ιοῦ Αὕσονος. Hoc est: Maxima earum est Lipara, à Liparo quodam, Ausonis silio, adpellata. Diodorus dicto lib. V: Φασὶ δὲ τὰς Αιόλου νήσους τὸ μὲν παλαιὸν ἔρημους γεγονέναι· μετὰ δὲ ταῦτα τὸν ὀνομαζέμενον Λίπαριν, Αὔσονος ὅντα τεὸ βασιλέως ὖὲν, πὸ τῶν ἀδελ φῶν καταστασιασθὴναι· κυριεύσαντα δὲ νεῶν μακρῶν καὶ σρατιωτῶν, ἐκ τῆς Ἰταλίας φυγεῖν εἰς τὴν ἀπὸ τούτου Λιπάραν ὀνομασθεῖσαν· ἐν ταύτη δὲ τὴν ἐπώνυμιν αὐτοῦ πόλιν κτισαι, καὶ τὰς ἄλλας νήσους τὰς προεἰρημένας γεωργῆσαι. τούτου δὲ γεγηρακότος, Αἷολον, τὸν [ππότου, μετά τινων παραβαλόντα εἰς 40 τὴν Λιπάραν, τὴν τοῦ Λιπάρου γῆμαι θυγατέρα Κυάνὴν· καὶ τοὺς ἄλλους κοινῇ μετα τῶν ἐγχώρίων πολιτευεσθαι ποιήσας, ἐβασίλευσε τῆς νήσου· τῷ δὲ Λιπάρῳ τῆς τ ταλίας ἐπτιθυμοῦντι, οὐγκατεσκεύασεν ἀντῷ τοὺς περὶ τὸ Σύρρεντον τόπους· ὅπου βασιλεύσας καὶ μεγάλης ἀποδοχῆς τυχὼν, ἑτελεύτησε. Ποc est: Aeoli insulas cultoribus vacuas olim fuisse aiunt. posteà verò Liparum, Ausonis regis filium, praevalente contra se fratrum seditione, navibus longis exercituque potitum, ex Italiâ in insulam fugisse, quam de suo nomine Liparam indigitarit: conditaque in eâ eiusdem adpellationis urbe, caeterarum quoque insularum agros coluisse. Hoc senectutem adepto, Aeolum, Hippotae filium, Liparae adpulsum, Cyanen, Lipari filiam, duxisse uxorem. quumque effecisset, ut caeteri aequo cum indigenis jure viverent, regnum insulae obtinuit. Liparo autem, reditus in Italiam cupido, ut loca circa Surrentum occuparet, adjutor fuit. ubi regnum cum magnâ hominum adprobatione administravit: ibique mortuus est. Potior igitur quorumdam Plinii exemplarium haec scriptio; Lipara dicta à Liparo rege, cui successit Aeolus. Diodori historiam in compendium ita redegit Pompon. Sabinus, ad Virgilii Aeneid, lib. I: Lipara dicta est à Liparo, Ausonis filio: qui, ejectus Italiâ à fratribus, huc adpulit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
