Latin
404.5 to 404.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 404.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idcircò multi in Siciliâ peculiaribus vexati morbis, in insulam hanc transmittunt; calidique la30 vacri usu opinione citiùs pristinum sanitatis vigorem recuperant. Haec eadem insula famigeratum aluminis metallum habet: unde magnum Liparaeis ac Romanis vectigal. quum enim nullibi terrarum alumen proveniat; quod magnum tamen usum habet: meritò Liparaei mono polium eius habentes, auctis pro arbitrio pretiis, incredibileis inde quaestus faciunt. in solà quidpe Melo insulâ aluminis exigua gignitur copia: quod multis haud satis esse potest urbibus. Caeterò haec Liparaeorum insula haud magnum equidem complectitur spatium, frugum tamen mediocriter ferax est; &rebus ad nutrimenta hominum idoneis abundat. nam piscium variorim copiam, eosque arborum fructus, qui jucundissimam fruentibus oblectationem adferant, subministrat. Atqui de alumine ita scribit Diodori aequalis Dioscorides, lib. V, cap. CXXIII: Στυπτηρίας δ σχεδὸν πᾶν εἶδος ἐπὶ τῶν ἀὐτῶν ἐν τῇ Αἰγυπτῳ μετάλλων εὑρίσκεται. γρνᾶται δὲ καὶ ἐν 40 ἄλλοις τισὶ τόποις, ἐν Μήλῳ, ἐν Μακεδονίᾳ, ἐν Λιπάραις, καὶ Σαρδονίᾳ, καὶ Ἰεραπόλει τῆς φρυγίας, Λιβύη, Ἀρμενίᾳ, καὶ ἐν ἄλλοις δὲ τόποις πλεῖοσιν. Id est: Omne aluminis genus ferè in Aegypto &in eisdem metallis invenitur. Gignitur &in aliis quibusdam locis; in Melo, Macedoniâ, Liparis, Sardiniâ, Hierapoli Phrygiae, Africâ, Armeniâ, &compluribus aliis locis. Vnde Plinius etiam, lib. XXXV, cap. XV: Gignitur autem in Hispaniâ, Aegypto, Armeniâ, Macedoniâ, Ponto, Africâ; insulis, Sardiniâ, Melo, Liparâ, Strongyle. Laudatissimum in Aegypto: proximum in Melo. Caeterò Cicero in Verrem actione II1 omnem Liparensium agrum vocat miserum atque jejunum. Ignis in câ fuisse quomdam exspirationes, praeter Strabonem Aristoteles quoque &Plinius Siliusque testantur. quorum hic ita canit lib. XIIII: Nam Lipare, vastis subter depasta caminis, Sulfureum vomit exeso de vertice fumum. Plinius, lib. 111, cap. VIIII: Tertia Strongyle: quae à Liparâ liquidiore flammâ tantùm differt. Sed hunc Plinii locum corruptum esse, meritò existimari, pòst ostendam.