# Sicilia antiqua 407

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, VVLCANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/407

Id est: Inter hanc & Siciliam jacet, quam nunc Hieram, id est, Sacram Vulcani vocant: saxosa tota, & deserta, atque ignita. Omnino credo, scripsisse Strabonem, Ταύτης δὲ μεταξύ πώς ἐστι καὶ τῆς Σικελίας Θερμισσα, ἦν νῦν Περὰν Ἡφαίστου καλοῦσι. id est: Inter hanc & Siciliam jacet Thermissa; quam nunc Sacram Vulcani vocant. Ita quidpe suprà eam nominavit: atque ita posteâ, Hierâ descriptâ; Τὴν μὲν δὴ Λιπάραν, inquit, καὶ τὸν Θέρμισσαν ἐἰρήκαυεν. id est: De Liparâ & Thermißâ diximus. Post haec verò bis iterum adpellat Hieram. Erravit heic haud modicè Fazellus; qui, decad. 1, lib. 1, cap. 1, ita scribit: Lipara insula Meligunis à priscis ob eius nigredinem adpellata est. subinde Thermisia, à balneis, quas habet; ut testatur Strabo. postremò verò Lipara est dicta. Nihil sanè tale ex Strabonis verbis extorseris. vitiosâ ac falsâ usum esse Fazellum versione, haud dubium est. Non ab aquarum, sed ab ignium calore nomen impositum fuit Vulcani insulae Θέρμισσα, Thermissa. quod rectiùs per n scripseris Θέρμηοσα, THERMESSA: quemadmodùm fons ille apud Segestam Θεpμηοσὸς; Thermessus, & eodem nomine urbs Pisidiae; de quibus suprà huius lib. 11 cap. 11 plura nobis dicta sunt. & in Vaticano exemplari manu scripto reperi τὴν Θερμεσσαν. Vocabulum illud Plinii Therasiae nescio an satis probae sit notae: vereosque, ne corruptum sit à genuino Thermessa. nisi fortè ipse Plinius erraverit; hanc Aeoliam Thermessam eo nomine indigetans, quo insula inter Cretam & Graeciam celebratissima dicebatur Graecis literis Θηρασία. Caeterùm de Thermessâ insulâ itacanit poëta Aeneid. lib. VIII: Insula Sicaniam juxta latus Aeoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis: Quam subter specus & Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum; striduntque cavernis Stricturae chalybum; & fornacibus ignis anhelat. Vulcani domus, & Vulcania nomine tellus.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
