# Sicilia antiqua 408

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, VVLCANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/408

medium quoddam obtinere Favonium: reliquos crateras eiusdem esse formae; sed non tantà vi exspirationis praeditos. Caeterò ex fremituum discrimine, efflationum, flammarum, atque fuliginum initio praenosci etiam, quis tertio post die spiraturus sit ventus: eoque Liparae quosdam, facultate navigandi negatâ, certò praedicere futuram. atque hac de causa id, quod fabulosiùs à poëtâ videtur dictum, adparere non frustra pronunciatum fuisse: sed veritatem per ambages eum significasse, quum Aeolum adpellaret ventorum promum. Similia refert & Diodorus, dicto lib. V. Ἐν δὲ τῇ Στρογγύλη, inquit, καὶ τῇ Περὰ μέχρι τοῦ γῦν ἐκ τῶν χασμάτων ἐκπίπτει πνεύματος μέγεθος, καὶ βρόμος ἐξαίσιος· ἐκφυσᾶται δὲ καὶ ἄμμος, καὶ λίθων διαπύρων πλῆθος, καθάπερ ἐστιν ὁρᾶν καὶ περὶ τὴν Αἱτνὴν γινόμενον. λέγουσι γάρτινες, ἐκ τούτων τῶν νήσων ὑπονόμους εἶναι κατὰ γῆς μέχρι τῆς Αίτνης, καὶ τοῖς ἐπʼ ἀμφότερα στομίοις συνηγμένους. διὸ καὶ κατὰ τὸ πλεῖστον ἐναλλὰξ κάὶειθαι τος ἐν ταύταις τὰς νήσοις κρατῆρας τῶν κατὰ τὴν Αἴτνην. χ . χ. Ὀ δὲ Αἴόλος οὗτος ἐστι πρὸς ὃν μυθολογοῦσι τὸν Ὀδυσσεα κατὰ τὴν πλάνὴν ἀφικέσθαι. γνέσθαι δʼ ἀὐτὸν φασιν εὑσεβῆ καὶ δικαιον, ἔτι δὲ καὶ πρὸς τονς ξένους φιλάνθρωπον· πρὸς δὲ τούτοις τὴν τῶν ἰσίων χρεῖαν τοῖς ναυτικοῖς ἐπερηγήσασθαι. καὶ ἀπὸ τῆς τοῦ πυρὸς προσμασίας πρατέτηρηκότα προλέγειν τοῖς ἐγχωρίοις ἀνέμους εὐστοχῶς· ἐξ οὗ ταμίαν ἀὐτὸν εἶναι τῶν ἀὐέμων ὁ μῦθος ἀὐέδειζε· διὰ δὲ τὴν ὑπερβολὴν τῆς εὑσεβείας φίλον τῶν θεῶν ὀνομασθήναι. Id est: In 20 Strongyle & Hierâ etiam nunc flatuum vis ingens erumpit cum fremitu immani. evomitur etiam arena, lapidumque ignitorum copia: quod circa Aetnam quoque videre est. Ab his namque insulis cavernas esse subterraneas usque ad Aetnam, conjunctis utrimque ostiis, nonnulli adfirmant. ideoque alternis ardere vicibus dictarum insularum crateres & Aetnae. Paullo pòst: Aeolus verò iste est, ad quem in oberratione suâ Vlyssem pervenisse fabulantur. piumque ac justum & erga hospites humanum benignumque fuisse, memorant. velorum praetereà usum docuisse nauticae rei studiosos. ex aëris quoque prodigiis, diligenter observatis, qui venti ingruituri essent, incolis certò praedixisse. unde ventorum promus à fabulâ declaratus est: & ob eximiam pietatem amicus deorum nominatur. Nimirum ab Homero; ut mox videbimus. Caeterùm Apollonii verba ex Ἀργοναυτικῶν lib. 111 suprà citavimus ista de Vul 39 Ἀλλʼ ὁ μὲν ἐς χαλκεῶνα καὶ ἄκμονας ἥρι βεβήκει, cano: Νήσοιο πλαγκτῆς εὑρυὸ μυθὸν· ᾧ ἔνι πάντα Δαίδαλα χάλκευεν ῥιπῇ πυρός. Id est: Ille verò ad officinam aerariam & ad incudes summo mane iverat In insulae vagae latum specum. in quo omnia Artificiosa fabricabat impetu ignis.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
