Latin
41.5 to 41.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 41.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atque adeò benè Phoenicibus cessit cùm haec colonia, tum ea, quam in Hispaniam miserunt, simulque ea quae extra columnas posita est; ut ad haec usque tempora optimam Europae partem, cùm in continenti complura loca, tùm adjacenteis insulas incolant; Africamque sibi omnem subjecerint, quam incertis sedibus vagantes homines habere haud poterant. Vrbem Tartessum intelligit in Hispaniae continenti, &insulas ei objacenteis Gymnesias. sic enim lib. III: Πρὸς μὲν δὴ τὸ χεῖρον ἀπὸ τῆς τοῦ ταρτάρου μυθοποίίας αἰνίττοιτό τις αὐ τὴν τόπων μνὴμὴν τῶν περὶ Ταρτησσόν. πρὸς δὲ τὸ βέλτιον ἐκ τούτων. ἥ τι γὰρ Ἡρακλέους στρατιὰ μέχρι δεῦρο πρρελθοῦσα καὶ τῶν φοινίκων, ὑπέγραφεν ἀὐτῷ πλοῦτον ἔνα καὶ ῥαθυμίαν τῶν αὐθρώπων· οὗτοι γὰρ φοίνιξιν οὕτως ἔγνοντο ὑποχείριοι, ὡς τε τὰς πλείους τῶν ἐν τῇ Τουρδιτανία πόλεων, καὶ τῶν πλησίον τόπων ὑπ ἐκείνων νῦν οἰκεῖσθαι. Hoc est: Ergo ex minùs commodè dictis, nempe Tartari figmento, existimârit aliquis, Tartessum Homero notam fuisse. rectiùs autem ex his: Nempe &Herculis &Phoenicum expeditio, huc progressa, significavit Homero opes &socordiam hominum. ita enim in potestatem Phoenicum venerunt, ut pleraeque Turditaniae urbes atque his contermina loca, etiamnunc ab iis habitentur. Et eodem libro infrà; de Gymnesiis sive Balearibus insulis loquens: Σφενδονῆται ἄριστοι λέγονται. καὶ τοῦτʼ ἥσκησαν, ὡς φασι, διαφερόντως, ἐξότου φοίνικες κατέσον τὰς νήσους. Id est: Funditores sunt optimi. aiuntque, eam artem eos magnoperè summoque cum studio exercuisse, ex quo tempore Phoenices eas insulas occuparunt. De Gadibus autem, extra fretum insulâ atque urbe, haud multo pòst ita: Περὶ δὲ τῆς κτίσεως τῶν Ταδείρων τοιαῦτα λέγεται· Μέμνηνται Ταδιτανοὶ χρησμοῦ τνος, οντινα γενέσθαι φασὶ Τυρίοις, κελεύοντα ἐπὶ τας Ἡρακλέους στήλας ἀποικίαν πέμψαι. Id est: De Gadium conditu talia feruntur: Memorant Gadani oraculum, Tyriis datum, quo jubebantur ad columnas Herculis coloniam mittere. Ex hactenus igitur citatis quàm clarissimè patet, eosdem Phoenicas Tyrios, qui Gadeis &Tartessum Gymnesiarumque insularum urbeis condiderunt, etiam in Siciliam, negotiandi cum Siculis gratiâ, colonias, jam ante Graecorum in eam insulam adventum, deduxisse. Huc jam adde, quae Diodorus tradit dicto lib.