Latin
VVLCANI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 412
Unproofread scanNot analysed yet
Diodorus lib. 1111 &V, ut suprà relatum, ex antiquissimorum scriptorum monumentis tradit Liparum, Ausonis filium, condidisse urbem Liparam in Liparâ insulâ. ab hoc verò posteà Aeolum &filiam accepisse in matrimonium &τῆς νήσου, insulae Liparae regnum. huiusque deinde filium Astyochum eiusdem insulae tenuisse imperium. ac posterioribus etiam temporibus unam solam ex omnibus Aeoliis insulis inhabitatam fuisse Liparam urbem &insulam, ut omnium fertilissimam, ex eodem Diodoro simulque ex Thucydide intelleximus. Nihil igitur credibilius, nihil certius, quàm urbem illam &domos eximias Acoli in Aeoliâ insulâ fuisse Lipatam urbem in insulâ Liparâ. In hac constitutus Aeolus, eodem modo ex fumo Strongyles insulae, qui ventus futurus erat, in triduum praedixisse potuit, ut illi ἀνς ἐν Λιπάρα, quidam in Liparâ, ex Hierae insulae fumo praedicebant; de quibus id praedicat Strabo, loco suprà scripto. Atque inde puto Virgilium, suprà dicto Aeneid. lib. VIII Aeoliam adpellasse Liparen; ceu ipsam Aeoli domum atque sedem designaturum. sic scilicet &Hieram, sive Vulcani insilam, veluti proprio ac pecu-40 liari vocabulo dixit Vulcaniam. Idem poëta, Aeneid. lib. 1; ubi Iunonis ad Aeolum profectionem describit: Nimborum in patriam, loca foeta furentibus austris, Aeoliam venit. heic vasto rex Aeolus antro Luctanteis ventos tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis &carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circùm claustra fremunt. celsâ sedet Aeolus arce, Sceptra tenens; mollitque animos &temperat iras. Heic quoque per Aeoliam intellexisse poëtam ipsam Liparam, certum est. nam dicto