Latin
413
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 413-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &antiquus inter primos rerum auctor, Callias Syracusanus, qui cec ante natum Iesum annis sub Agathocle, Siciliae rege, monumenta sua composuit, idem tradidit. sic enim Scholiastes ad Apollonii Ἀργοναυτικῶν lib. 11I: Καλλίας δὲ οὐ τὴν Περάν φησιν αὐακεῖσθαι Ἡφαίστῳ, ἀλλὰ τὴν Λιπάραν. Id est: Callias verò ait, non Hieram Vulcano esse consecratam, sed Liparam. Idem Scholiastes ad Apollonii lib. IIII: Ἐν τῇ Λιπάρᾳ καὶ Σρογγυλη (τν Αἰόλου δὲ νῆσοι αὗται) δοκεῖ ὁ Ἡφαιστος διατρίβειν· διὸ καὶ πυρὸς βρόμον ἀκούεσθαι καὶ ἥχον σφόδρον. τὸ δὲ παλαιὸν ἐλέγετο, τν βουλόμενον ἀργὸν σίδηρον ἀποφέρειν, καὶ ἐπὶ τὴν αὕριον ἐλθόντα λαμβάνειν ἢ ξιφες ἡ εἴτ ἄλλο ἥθέλε κατασκευάσαι καταβᾶλοντα μισθὸν. ταντα φησι Πυθέας ἐν Τῆς περιόδῳ, λέγων καὶ τὴν θάλασσαν ἐκεῖ ζῆν, Hoc est: In Lipara &Strongyle (ex Aeoli autem insulis hae sunt) Vulcanus existimatur versari. proinde etiam ignis illic fremitum audiri sonitumque vehementem. Anti. quitus autem ferebatur, rude atque informe ferrum eò detulisse, quicumque vellet; ac postridiè reversum EVONYMO insula.