# Sicilia antiqua 424

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, BVCINNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424

Εἰατʼ ὀδυρόμενοι, ἡμέας ποτι δέγμενοι αἰεὶ,
Δὴ τότʼ ἐγὼν ἑτάροισιν ἐποτρύνων ἐκέλευσα
Αυτοὺς τ ἀμβαινειν, ἀὐά τι πρυμνησια λόσαι.
Ἔνθεν δὲ προτέρω πλέομὲν ἀκαχήμενοι ἥτορ.
Et initio libri X:
Αἰολίὴν δʼ ἐς νῆσον ἀφικόμεθ. ἔνθα δʼ ἔναιεν
Αἴολος Ἰπποτάδης.
Hoc est:
Caeterùm decima tandem die conscendimus
Terram Lotophagorum; qui floridum cibum edunt.
Hinc ulteriùs navigavimus, tristes corde:
Cyclopumque ad terram superborum atque nefariorum
Pervenimus.
Sed ipsi celsorum montium inhabitabant cacumina,
In speluncis cavis.
Insula heic parva portui obtenditur
Terrae Cyclopum; non propè, neque procul,
Silvosa. in eà verò caprae infinitae nascuntur
Silvestres. neque enim frequentatio hominum prohibet:
Neque ipsam vestigant venatores, qui per silvam
Dolores patiuntur, juga montium lustrantes.
Neque sanè gregibus depascitur neque aratur:
Sed ipsa, inseminata atque inarata diebus omnibus,
Viris caret. pascit verò balanteis capras.
Non enim Cyclopibus naves adsunt pictae:
Neque viri insunt navium fabri, qui elaborarent
Naveis transtratas, quae perficerent singula;
Ad urbeis hominum euntes, veluti frequenter
Viri ad se invicem mare transmittunt navibus:
Quique sibi insulam benè habitatam colerent.
Neque enim maligna: sed ferret tempestiva omnia.
Insunt quidpe prata ad litus maris cani
Irrigua ac mollia. In primis verò perennes vites essent:
Tum aratio haud aspera: & profundus segetum campus, semper
Suo tempore meteretur; quandoquidem pingve solum est.
Est & portus in eà opportunus; ita, uti non opus funibus sit,
Neque ancoras ejicere, neque rudenteis adligare:
Sed qui adpulerint, manere aliquamdiu possint; quoad nautarum
Animo liberet, & adspirarent venti.
Caeterum ad initium portus aqua fluit limpida,
Fons sub specu: circùm autem populi nascuntur.
Huc adpulimus.
Quando autem mane-genita adparuit roseis digitis aurora,
Insulam admirantes ambulavimus per eam.
Excitarunt autem Nymphae, filiae Iovis aegida habentis,
Capras montanas; ut prandium inde sumerent socii.
Cyclopum autem ad terram prospicimus, qui propè erant,
Fumumque, ipsorumque murmur, oviumque, & caprarum.
Quando verò Sol occidit, & serum advenit,
Tum dormivimus in litore maris.
Quando autem mane-genita adparuit roseis digitis aurora
Tum ego concione habitâ omneis adloquutus sum:
Alii heic nunc manete dilecti mihi socii;

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
