Latin
POLYPHEMI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 428
Unproofread scanNot analysed yet
Αἰπεινήν τι Κερωσσὸν, ὑπερθε δὲ πολλὸν ἐοῦσαν
Νυμφαιὴν παράμειβον, ἶνα κρείουσα Καλυψὼ
Ἀτλαντὶς ναίεσκε· τὰ δʼ ἡεροειδέα λεύσπειν
Οὕρεα δοιάζοντο Κεραύνια.
Hoc est:
Sed haud jam vivum illic offenderunt regem
Hyllum; quem formosa Melite peperit Herculi
Apud Phaeacas. hic enim ad domum Nausithoi
In Macrin pervenit, Bacchi cunabula,
Vt lustraret natorum diram caedem. atque heic filiam
Aegai amnis domavit amore captus,
Naiadem Meliten: quae validum peperit Hyllum
Apud Phaeacas. Quae in domo quidem Nausithoi,
Dum parvulus esset, habitabat. ast posteà reliquit insulam.
Quum enim adolevisset, in eâdem insulâ non cupiebat
Habitare, sub fastu dominantis Nausithoi.
Itaque Saturnium mare petiit, indigenâ populo adsumto
Phaeacum. nam simul ei rex paravit iter
Heros Nausithous; atque illicò dimisit. Ast illum interfecerum
Mentores pro bobus arma capientem in agro stabulantibus.
Ergo illi cursu ferebantur ex Hylleide regione exeuntes
Procul: easque relinquebant post se, quotquot Colchis quondam
Post haec loca frequentes erant Liburnicae in mari insulae;
Issa gravisonans amabilisque Pityëa.
Atque hinc ultra has ad Corcyram abiverunt.
Nigrantem eam viri
Nautici ex mari atrâ undique silvâ
Conspicati; Corcyram adpellant Nigram.
Post hanc Melitam quoque, tepido laetantes vento,
Sublimemque Cerossum, &quae longè ulteriùs sita est,
Nymphaeam praetereunt. jamque se videre
Iuga conjectabant Ceraunia.
ysius, de Situ Orbis:
Hinc Dior
Τόσσα μὲν Αὑσονιὴν περιβόσκεται ἔθνεα γαῖαν.
Κεῖθεν δʼ εἰς ἀὑγας στρεπτὴ παρασύρεται ἄλμη,
Θἶνας ὑποζύουσα Λιβυρνίδας, ἀμφί τʼ ἐρυμνὴν
Ὑλλείων χθόνα πᾶζαν, ὅση παρακέκλιται ἰσθμῷ,
Βουλιμιέων τʼ ἄκτας. ἐπὶ δʼ ἄσπετον ὁλκὸν ἄγουσα
Ἰλλυρικὴν περὶ χέρσον ἐλίσθεται, ἄχρι κολώνης,
Οὑρέων τʼ ἡ λιβάτων, τὰ Κεραύνια κικλήσκουσι.
Id est:
Tot igitur Ausoniam circumdepascuntur gentes terram.
Inde autem ad auroram conversum circumvolvitur salum,
Litora subradens Liburnica, circùmque firmam
Hyllensium terram omnem, quaecumque adjacet isthmo,
Bulimensiumque litora. post verò immensum tractum ducens,
Illyricam circùm terram volvitur, usque ad jugum
Monteisque excelsos, quos Ceraunios vocant.
Plinius, lib. III, cap. XXII: Liburniae finis, &initium Dalmatiae, Scardona; in amneeo
Titio,XII millia passuum à mari. dein Tariotarum antiqua regis; &castellum Tarioni: