Latin
POLYPHEMI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 429
Unproofread scanNot analysed yet
quarum haec alio olim nomine dicta fuit Saso: unde vulgò etiamnunc est Saseno. has continuò subsequuntur Cerannii montes, vulgò Monte di Chimera. post hos tandem est Corcyra insula, vulgò nunc Corsù dicta; antiquissimis verò temporibus Scheria &Macris adpellata. Scholiastes in praescriptum Apollonii locum: Μάκρις ποπολαιὸν ἐλέγετο ἡ Σχερία, ὡνομασμένη ἀπὸ τῆς Διινύσου τροφοῦ. Id est: Macris antiquitus dicebatur à. Bacchi nutrice Scheria. Et eodem libro posteâ: Εἰς τὸν Ἰόνιον κόλπον εἰσπλέουσι νῆσός ἐστιν εὑλίμενος καὶ λιπαρὰ, ὑφʼ ἦν κεῖσθαι τὸ δρέπανον τοῦ Κρόνου φασὶν, ᾧ τὰ τοῦ πατρὸς αἰδοῖα ἀπέτεμεν. οἱ δέ φασι Δήμητρος εἶναι τοότο· ᾧ τοὺς Τιτάνας ἐδίδαξε σταχυτομεῖν. κατώκησε γὰρ ἡ θεός ποτε τὴν νῆσον ἐκεῖνὴν, ἀγαπήζασα Μάκριν, τὴν τοδ Διονύζου τροφόν. Ταύτὴν φαίακες κατῷκουν, ἀπὸ θεῶν ὅντις τὸ γνος. Ist est: Ionium sinum ingredientibus occurrit insula opportunis portubus &pingvi solo insignis. in qua falcem Saturni sitam esse tradunt, qua patris pudenda praesecuit. alii hanc Cereris aiunt esse; qua Titanas docuit spicas secare. habitavit enim quomdam dea in eà insulâ, amore capta erga Macrin, Bacchi nutricem. Hanc verò insulam Phaeaces incoluerunt, à diis genus ducentes. Et paullo post: Ἡ δὲ Κέρκυρα πρότιρον μὲν Δρεπάνη ἐκαλεῖτο· εἶτα Σχερία. Δρεπάνη δὲ ἐκαλεῖτο διὰ τὸ τὴν Δήμητρα, αἰτηζαμενὴν δρέπαιον παρ Ἡφαίστου, τοῦς Τιτάνας διδάξαι θερίζειν· εἶτα ἀὐτὸ κρίψαι εἰς τὸ παραθαλάσσιον μέρος τῆς νήζου. προσκλυζούσης δὲ τῆς θαλάσσης, ἐξομοιωθήναι τὴν θέσιν τῆς γῆς δρεπανῳ. Τίμαιος δὲ ἐκ τοὸ δρεπάνου, ᾧ ἐξέτεμεν τοὸ Οὑρανοῦ τὰ αἰδοια ὁ Κρίνος, ἢ ὁ Ζες τὰ τοὸ Κρόνου· τοότο γὰρ αὐτοῦ κεκρύφθαι φησὶ. Μάκρις δοὲ ὡνομάσθη ἀπὶ Μάκρίδος, τῆς Λυονύζου τροφοῦ, Κέρκυρα ἀπὸ Κερκύρας, τῆς Ἀσωποῦ θυγατρός. Hοc est: Corcyra anteà vocabatur Drepane: postea Scheria. Drepane autem vocabatur inde, quòd Ceres, impetratâ à Vulcano falce, Titanas frumentum metere docuit. quam posteà in maritimam insulae oram abscondidit. adluente autem mari situs insulae similis factus est falci. At Timaeus dictam sic ait ab falce, qua Saturnus Coeli exsecuit pudenda; vel lupiter Saturni. eam quidpe heic absconditam tradit. Caeterùm Macris dicta fuit insula à Macri, Bacchi nutrice: &Corcyra à Corcyrâ, Asopi filiâ. Dionysius Περιηγητὴς· Καὶ λιπαρὴ Κέρκυρα, φίλον πέδον Ἀλκινόοιο. Et pingvis Corcyra, carum solum Alcinoi. Ad quae ita Eustathius: Κέρκυρα· ἡ καὶ Φαιακία καλουμένη, καὶ Σχερία, καὶ Δρέπανον, καὶ Ἀργος. Id est: Corcyra; quae &Phaeacia dicta est, &Scheria, &Drepanum &Argos. Lego, ut apud Apollonium &eius Scholiasten, Mάκρις, Macris. Strabo, lib. VII: Καλλίμαχος τὴν Ταῦλον Καλυψοῦς νῆσὸν φησι, τὴν δὲ Κέρκυραν Σχερίαν. Id est: Callimachus Gaulum ait esse Calypsùs insulam; Corcyram verò Scheriam. Et lib. VI: Ἡ νῦν Κέρκυρα καλουμένη, πρότερον δὲ Σχερία. Id est: Quae nunc Corcyra dicitur; anteà autem Scheria erat.