Latin
43.5 to 43.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 43.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Templum Salomonis colligitur aedificatum CLXVI annis post captam Troiam. quibus si addas CX LIII, erit Carthaginis annus C8CIX à Troiâ captâ. Solinus; cap. xXX: Carthagini auctor est à Tyro populus. Sed quae super Carthagine veraces libri prodiderunt, hoc loco reddam. Vrbem istam, ut Cato in oratione senatoriâ autumat, quum rex Hiarbas rerum in Libyâ potiretur, Elissa [fortè Dido] mulier exstruxit, domo Phoenix; &Carthadam dixit: quod Phoenicum ore exprimit civitatem novam. mox, sermone verso in morem Punicum, &haec Elissa, &illa Carthago dicta est. quae post annos septingentos triginta septem exciditur, quàm fuerat exstructa. deinde à C. Graccho colonis Italicis data; &Iunonia ab eo dicta: aliquantisper ignobilis, humili &langvido statu; demum in claritatem secundae Carthaginis, interjectis centum &duobus annis, 40M. Antonio &P. Dolobellâ consulibus, enituit; alterum post urbem Romam terrarum decus. Anni 1ƆCCXXXVII &CII in universum sunt IƆCCCXXXVIIII. qui numerus incidit in annum post Troiam captam CCCXXIII. nam à Troiâ captâ ad conditam Romam anni, ut suprà dixi, sunt CCCCXXXII. à Româ conditâ ad consulatum M. Antonii &P. Dolabellae, quo anno I. Caesar, v consul, Idibus Martiis interfectus est, sunt anni CCCCVII. Praedictus Hieronymus, anno à captâ Troiâ CCCXXXII: Carthaginem hac aetate quidam conditam putant. Alii, ut suprà memoravimus. Iustinus, lib. XVIII: Condita est Carthago LXXII annis antè, quàm Roma. id est; post Troiam captam anno CCCLX. Dionysius Halicarnassensis, lib. 1; ubi de conditu Romae disserit: Τίμαιος μὲν ὁ Σικελιώτης, οὐκ οἱδʼ ὅτῳ κανόνι χρήσάμενος, ἅμα Καρχηδόνι κτζομένῃ γρνέσθαι φησὶν, ὀγδόῳ καὶ τρικοστῷ πρότερον ἔτε τῆς πρώτης Ὀλυμπιάδος. Id est: Timaeus Siculus, nescio qua regulâ usus, id simul cum Carthagine conditâ factum tradit, anno ante primam Olympiadem XXXVIII: id est, post Troiam captam CCCLXX. Velleius, lib. 1: Hoc tractu temporum, ante annos V &LX, quàm urbs Roma conderetur, ab Elissa Tyriâ, quam quidam Dido autumant, Carthago conditur. id est; post Troiam captam anno CCCLXVI. At eodem libro infrà, Carthago, inquit, diruta est, quum stetisset annis CLXVII, C. Cornelio Lentulo, L. Mummio, consulibus.