# Sicilia antiqua 431

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, POLYPHEMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/431

in quibus quum potior pars essent è Carthagine missi coloni, quumque hi Carthaginiensium in posterum armis contra Graecos defenderentur; Carthaginiensium inde coloniae dictae sunt. unde illa etiam Pausaniae verba in Eliacis; ubi perperam Pachynum nominat promontorium, quod erat Lilybaeum: Ἔστι δὲ καταὰ τὴν ἄκραν ἐν Σκελίᾳ, τὴν τετραμμὲνην ἐπὶ Λιβύης καὶ Νότου, καλουμένην δὲ Πάχυνον, Μοτύη πόλις· οἰκούσι δὲ Λίβυες ἐπʼ ἀὐτῇ καὶ φοίνικες. x. Οἱ δὲ φοίνικες καὶ Λίβυες στόλῳ ἀφίκοντο κοινῷ, καὶ ἅποικοι Καρχηδονίων εἰσιν. Id est: Ad Pachynum Siciliae promontorium, quod in Africam & austrum vergit, urbs est Motya; quam Afri & Phoenices habitant. x. Phoenices autem atque Afri communi expeditione in insulam venerunt: Carthaginiensiumque sunt coloni. Sic & Marcianus Heracleensis, in Orbis circuitu, enarratis Graecis civitatibus: Τὰ δὲ λοιπὰ βαρβαρ ἐτὶ τῶν πολισμάτων, Καρχηδονίων ἐντειχισάντων τοὺς τόπους. Hoc est: Reliqua opida sunt barbarica: Loca à Carthaginiensibus communita. Idem itaque in Melitâ etiam insulâ factum, quamvìs Thucydides reticeat, tamen è

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
