Latin
433.5 to 433.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 433.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
sic enim idem Cicero in eâdem oratione: Insula est Melita, satis lato ab Siciliâ mari periculosoque disjuncta; in qua est eodem nomine opidum: quò iste numquam accessit: quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Et commemoratis rebus suprà scriptis, quae in Iunonis fano dicatae erant: Haec iste omnia uno impetu atque uno nuncio per servos Venerios, quos eius rei causâ miserat, tollenda atque absportanda curavit. Hinc etiam suprà memorati geographi Melitam insulam, cum Aegadibus ac Liparaeis insulis, Siciliae descriptioni adjunxerunt. hinc illud Orosii, in lib. IIII cap. VIII: Atilius consul Liparam Melitamque, insulas Siciliae nobileis, pervagatus evertit. Hinc item inter legatos provinciae Siciliae, qui Romam venerunt, uti C. Verrem repetundarum reum Cicerone actore postularent, Melitensium quoque venerunt legati. unde illud Ciceronis, eodem loco paullo pòst: Dicunt legati Melitenses publicè, spoliatum templum esse Iunonis: nihil istum in religiosissimo fano reliquisse. quem in locum classes hostium saepè accesserint; ubi piratae ferè quotannis hiemare soleant: quod neque praedo violarit antè, neque hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse, ut nihil omnino sit relictum. En, ut disertè heic Melitensium adpellat hosteis, quos Punicis bellis circa haec loca versatos suprà dixit; nempe ipsos Poenos. Ac bello quidem Punico primo Poenorum praesidio urbem hanc atque insulam pressam fuisse, patet ex dictâ Orosii narratione. quidpe A. Atilius Calatinus consul fuit cum C. Sulpicio Paterculo anno eius belli septimo. Victis tandem eo bello Carthaginiensibus ad Aegades insulas, pacem eâ condicione datam esse, uti Siciliâ Sardiniâque insulis decederent, superiori capite intelleximus. Melitam quoque jam tunc Siciliensi provinciae titulo fuisse adnexam, haud dubium est. Occupatam mox iterum fuisse bello Punico secundo, cuius initium fuit anno XXII post exitum primi, patet ex Livii historiâ: qui lib. XXI ita nartat: A Lilybaeo consul [T. Sempronius,] Hierone cum classe regià dimisso, relictoque, praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae à Carthaginiensibus tenebatur, trajecit. Advenienti Amilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paullo minùs duobus millibus militum, opidumque cum insulâ traditur. En, Punicum praesidium cum praefecto, opido, atque insulâ, Romano traditur. à quibus hominibus? Ab opidanis. At hi cuius generis? Haud dubiè Graeci.