Latin
435.5 to 435.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 435.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam hoc memoriae proditum est; classe quomdam Masinissae regis ad eum locum adpulsâ, praefectum regium denteis eburneos, incredibili magnitudine, è fano sustulisse. Et mox de Verre loquens: Dicunt legati Melitenses publicè, stoliatum templum esse Iunonis: nihil istum in religiosissimo fano reliquisse. quem in locum classes hostium saepè accesserint; ubi piratae ferè quoiannis hiemare soleant; quod neque praedo violârit antè, neque hostis attigerit; id ob uno isto sic spoliatum esse, ut nihil omnino sit reiictum. Vel ex his patet, paullo longiùs in mediterranea remotum fuisse à portu opidum: nam in ipso portu si fuisset, piratae sanè &aliae naves haud facilè tam audacter eum ingredi atque inibi hiemare fuissent ausi. De aedificiis eius ita tradit dicto lib. V Diodo40 1US: Τοὺς δὲ κατοικεζντας ἔχει τὰς οὐσίαις εὐδαίμονας, κ τὰς τι οἰκίας ἀριολόγους, καὶ κατασκευασμένας φιλότιμως γεῖσσοις καὶ κονιάμασι περιττότερον. Id esti Incolas habet opibus adfluenteis, x, domosque perpulcras; suggrundiis &albario opere magnificè exornatas. Hae à Phoenicibus sive Carthaginiensibus exstructae fuerint, an a posterioribus incolis Graecis, incertum habeo. priores tamen cultores ita aedificasse potuerunt. sic quidpe idem auctor lib. XII11: οὐ μαρκαὶ τοδ Ἐρυκος λόφου κοτύη πόλις ἦν, ἅποιτῷ δὲ πλήθει καὶ τῷ κἄλλει τῶν οἰκιῶν εἰς ὑπερβολὴν πεκος Καρχηδονίων. χ φιλοτιχνημένη, διὰ τὴν εὑπορίαν τῶν κατοικούντων. Id est: Haud precul ab Eryce monte Motya erat urbs, Carthaginiensium colonia; multitudine aedificiorum pariter &elegantiâ pulcritudineque praeclarè instructa; quòd opidani opibus abundarent. Τὸ τῆς Ἡρας ἰερὸν, IVNONis fanum Cicero in promontorio fuisse testatur, quò IVNONIS classes hostium &piratae, &Masinissae praefectus adpellere potuerunt. De hoc ita Fazellus, fanum &decad. 1lib. I, cap. 1: Huius tempii inter arcem &suburbium ex quadratis lapidibus, eisque in portus. gentibus, in haec usque tempora non aspernandae permanent reliquiae. Arcem intelligit S. Angeli, cui suburbium in eâdem peninsulâ junctum. De eodem templo ita in Melitae descriptione praedictus Quintinus, Fazello prior: Iunonis templum non solùm inter magna, sed etiam inter magnifica numerari potuisse arbitror ex his, quae pauca durant, medio ferè loco inter opidum &castellum. ruina sparsa adparet in multa jugera; fun