Latin
HERCVLIS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 436
Unproofread scanNot analysed yet
Quintinus ibidem: Herculani templi immensae adhuc reliquiae patent, circuitu in passus ter mille &ultrà, in co insulae angulo, quem ab argumento loci patrià lingvâ Euri portum nominant: ima pars exstat in plerisque, lapidum longitudinis crassitudinisque stupendae. En, quis temerè crediderit, unum templum 111 ampliùs millia passuum occupasse? Nugae sunt. 10 vicus erat circa portum positus. Atque ob hanc portuum celebritatem duo dicta templa ibi ab initio constructa fuere. unde alter locus haud dubiè dictus fuit Τῆς Ἡρας λιμὴν, IVNONIS portus; alter τοδ Ἡρακλέους λιμὴν, HERCVLIS portus. Ac Diodori verba, quae suprà perscripsi integra, ubi de pulcritudine magnificentiâque aedificiorum agit, non ad unum opidum Melitam, sed ad universam spectant insulam. Ἡ Χερσόννησος, id est, PENINSVLA, in occidentali insulae parte ponitur à Ptolemaeo. ea igitur fuerit extima insulae pars in occasum Solis aestivi prospectans: quam amniculus, ad septentriones versùs fluens in sinum, efficit peninsulam. De caetero Diodorus, dicto lib. V, de universâ insulâ loquens, Αμένας ἔχει, inquit, πολλοὺς καὶ διαφόρους τὰς εὑχρηστίαις, τοὺς δὲ κατοικοόντας τὰῖς οὐσίας εὐδαίμονας· τεχνίτας τε γὰρ ἔχει παντοδαποῦς τας ἐργασιαις, κρατίστους δὲ τοὺς ἐθόνια ποιοῦντας τῇ τε λεπτότητι καὶ τῇ μαλακότητι διαπρεπῆ. Id est: Portus habet plureis, eosque percommodos; &incolas opibus adfluenteis. variorum quidpe operum artifices habet: inter quos excellunt, qui lintea insigni subtilitate mollitièque texunt. Hinc illud Ciceronis, in Verrinâ 1111: Insula est Melitas in qua est eodem nomine opidum: quò iste numquàm accessit: quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Et actione II1: Dico, te maximum pondus auri, argenti, eboris, purpurae, plurimam vestem Melitensem Syracusis exportasse. Et postea: Iam non quaero, unde CCCC amphoras mellis habueris; unde tantum Melitensiumve. 3o stium; unde quinquaginta tricliniorum lectos. non, inquam, jam quaero, unde haec habueris: sed quò tibi tantum opus fuerit; id quaero. Mitto de melle. sed tantumne Melitensium? quasi etiam amicorum uxores; tantum lectorum? quasi etiam omnes istorum villas ornaturus esses. Et item istud Lucretii, lib. 1111: Vngventa &pulcra in pedibus Sicyonia rident: Scilicet &grandes viridi cum luce smaragdi Auro includuntur; teriturque Thalassina vestis Adsiduè: &Veneris sudorem exercita potat: Et benè parta patrum fiunt anademata, mitrae: Interdum in pallam &Melitensia Ceaque vertunt: Eximiâ veste &victu, convivia, ludi, Pocula crebra, ungventa, coronae, serta, parantur Nequidquàm.