# Sicilia antiqua 443

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, D. PAVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/443

igitur, quia inter Melitam & Syracusas nulla nominat loca; longè probabilius est, à nostrâ hac ad Siciliam Melitâ profectos fuisse, quàm ab Illyricâ. à qua si fretum Siculum petiissent, magnus Italiae tractus multaque in eo opida circumlegenda fuissent; quae haud dubiè, ut priora illa, memorasset divus Lucas: Brundusium scilicet, Hydruntum, & trajecto sinu Tarentino, Crotonem, Scylacium, Locros, Herculis promontorium, Leucopetram. neque enim opus habuissent Syracusas adire: nisi rursus adverso aliquo vento eò usque abrepti fuissent. qua de re nihil divus Lucas. Satis igitur jam & abundè ex hactenus allatis documentis manifestum est, in nostram Siciliae vicinam Melitam naufragio ejectum fuisse divum Paulum. Huc jam adde, quòd in Dalmatici litoris Melitâ vestigia vel memoria huius Apostoli exstat nulla, praeter suprà memoratum Constantini imperatoris testimonium: licèt hodiè eam gloriam praedicti coenobii fratres religiosi sibi arrogare velint. Contrà verò in hac nostrâ Melitâ templum urbis Melitae cathedrale, satis antiqui, ut adparet, operis, divo Paulo sacratum est. tum aedicula ad suprà dictum portum. Et, si postulas, quod Constantini auctoritati opponam; en Arator Diaconus, qui sub Iustiniano imperatore, annis circiter 19L à nato Iesu, vixisse traditur, ita canit in commentationibus ad Acta Apostolorum: Lux revocata micat, velamine noctis aperto Pandere visa solum, quod praebuit hospita nautis Sicanio lateri remis vicina Melite. Quum igitur ex tot tantisque documentis satis jam constet, & divum Paulum in

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
