# Sicilia antiqua 445-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GALLIO. C. F. QUIR. EQVO. PVBLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/445-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/445-2

luvêre, & strato Gaulum spectabile ponto. Phaenices sive Poeni si tunc fuerunt Gaulitani, Carthaginiensium coloni; liberum atque integrum ipsis non erat in alterutrius populi parteis concedere. satisque hoc ipso argumento adparet, fuisse eos alieni igeneris. Neque verò probabile est, Graecos, qui ex plerisque Siciliae locis & item e Melitâ ejecerant Phoenicas, in insulâ tam vicinâ vel noluisse vel minùs potuisse eamdem gentem movere. Caeterùm antiquo auctori Callimacho Gaulus insula credita est τῆς Καλυψοῦς OGYGIA δὲ sive CALYνῆσος, CALYPSVS insula, ab Homero celebrata. Strabo lib. 1: Ἀπολλέδωρος PSVS insula. ἐπιτιμᾷ Καλλιμάχῳ, (υνηγορῶν τοῖς περὶ Ἐρατοσθένη, διότι, κάπερ γραμματικὸς ὧν, παρα τὴν Ὀ μηρικὴν ὑπόθεσιν, καὶ τὸν ἐξωκεανισμὸν τῶν τόπων, περὶ ἐν τὴν πλάνὴν φράζει, Ταῦλον καὶ Κέρκυραν ὀνομάζειι. Id est: Apollodorus, Eratesthenem defendens, Callimachum reprehendit, quòd is, licèt grammaticus esset, tamen & contra Homeri institutum, & locorum in Oceano ab hoc expositorum, ad quae Vlysses pervenerit, Gaulum & Corcyram nominaverit. Et lib. VII: Καὶ τοῖς μὲν ἄλλοις συγγνώμὴν ειναὶ φησιν ὁ Ἀπολλόδωρος, Καλλιμάχῳ δὲ μὴ πάνυ, μεταποιουμένῳ γι γραμματικῆς· ὃς τὴν Γαῦλον Καλυψοῦς νῆσον φησι, τὴν δὲ Κερκύραν Σχερίαν. Id est: Atque caeteris quidem ignosci posse ait Apollodorus; Callimacho verò minimè: qui, grammaticum sese professus, Gaulon tamem Calypsùs insulam facit, & Corcyram Scheriam. Hinc puto illud Melae, summo errore plenum, lib. 11cap. VII: Circa Siciliam in Siculo freto est Aeaee; quam Calypso habitasse dicitur: Africam versùs Gaulos, Melita, Cosura. Atqui Aeaea Homeri erat eadem, quae Circaeus mons dicebatur in Italiâ. Verùm unde ei hic natus sit error, sequenti hinc capite patebit. Calypsûs insula proprio vocabulo Homero dicitur Ἂγυγία, OGYGIA: describiturque Odyss. lib. v his

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
