Latin
GALLIO. C. F. QUIR. EQVO. PVBLICO
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 446-3
Unproofread scanNot analysed yet
promontorio in Italiâ adjacent, vel etiam Nymphaea insula ante Epiri promontorium Nymphaeum, de quibus sequenti agam capite, pro eâ accipi possint, ostendit Iulianus in epistolâ. Oδυσσέα δὲ, inquit, τὸν σίφον, νῆσον οἰκοῦντα μικρὰν ὁμοδ καὶ τραχεῖαν, καὶ τι γὰρ ἄλλοἢ τὴν Ἰθάκην, οὔτι Καλυψὼ πέπεικεν, οὔτι φύσεως ἐπὶ τὸ κρεῖττον μεαβολὴ, τὸ μὴ τὴν ἰθάκὴν αἰτὶ τούτων αἰρεῖσθαι. Id est: Vljssem, sapientiâ summâ praeditum, &exiguamque &asperam insulam habitantem (quid enim aliud praeter Ithacam?) neque Calypso allicere aut persvadere potuit, neque naturae in melius commutatio, quo minùs his Ithacam antenonendam censeret. Huc adde, quòd, quum πελάγια, id est, in medio sita pelago esset Melita, Vlysses apud Phaeacas ita loquitur, Odyss. lib. VII: Ω γυγίη τις νῆσος ἀπόπροθεν εἰν ἄλι κεῖται, Ἔνθα μὲν Ἀτλαντος θυγάτηρ δολόεσσα Καλυψὼ Ναίει. Id est: