# Sicilia antiqua 446

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GALLIO. C. F. QUIR. EQVO. PVBLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/446

Ibat; donec ad ingentem specum pervenit, in quo Nympha
Habitabat pulcricoma. hanc verò intus invenit.
Ignis ibi ad focum ingens ardebat: procul verò odor
Cedri fissilis thurisque per insulam redolebat
Ardentium. Ipsa autem intus cantillans voce pulcrâ,
Telam percurrens, aureo radio texebat
Caeterum silva specum circumcrescebat virescens;
Alnus populusque & benè odorata cupressus.
Ibi quoque aves, extensas alas habentes, nidulabantur:
Bubones, accipitres, latasque lingvas habentes coturnices
Marinae; quibus marina opera curae sunt.
Praetereà illic extensa erat circùm speluncam cavam
Vitis pubescens: quae uvis florebat.
Tum quatuor serie fontes fluebant aquâ lympidâ,
Vicini inter se, versi alius aliò.
Circùm verò mollia prata violarum atque apii
Virebant.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
