# Sicilia antiqua 448.4-6

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 448.4 to 448.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/448.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/448.4

Ogygiam praeterèi &8 insulam, Aeaeamque, & quòd eius amore captae fuerint deae, praeternavigare jubet, nec fibulis adpelli. Argumenta Eratosthenis, quibus contra Homerum usus est, confutat compluria ibidem Strabo. sed eorum praecipua duo fuisse videntur. primum hisce includit verbis Strabo: Τὸ δὲ πάντα πλάττοιν, οὐ πιθανὸν, οὐδʼ Ὀμηρικὸν εἰναὶ φησι Πολύβιος· τὴν γὰρ ἐκείνου ποίησιν φιλοσόφημα πάντας νομίζειν, εὐχ ὡς Ἐρατσθέηης φησὶ, κελεύων μὴ κρίνεῖν πρὸς διάνοιαν τὰ ποιήματα, μὴδʼ ἱστορίαν ἀπ᾽ ἀὐτῶν ζρτεῖν· πθανώτερόν τι τὸ Ἔνθεν δʼ ἐννῆμαρ φερόμὴν ὀλοοῖς ἀνέμοισιν, ἐν βραχεῖ διαστήματι δέχεσθαι, (οἱ γὰρ ὀλοδι οσκ εὐθύδρομοι) ἢ ἐξωκεανίζειν, ὡς αἱ οὐρίων ποεόν. τῶν (υνεχῶς. συνθεὶς δὲ τὸ διάστημα τὸ ἐκ Μαλεῶν ἐπὶ Στήλας σταδίων δισμυρίων καὶ δισγλίων πεν. γο τακοσίων, εἴ, φησι, τοῦτο θείημὲν ἐν τὰῖς ἐννέα ἡμέραις διηνύσθαι ἰσοταχῶς, ἑκάστης ον ἡμέρας ὁπλοῦς συμβαίνοι σταδίων δισχιλίων πιντακοσίων. τις οὐν ἰστόρηκεν, ἐκ Λυδίας ἢ νόδου δευτιραῖον ἔνα ἀφιγμένον εἰς Ἀλεξάνδρειαν, ὅντος τοῦ διαστήματος σταδίων τιτρακισταιλίων. Id est: Omnia confingere, neque consentaneum esse ait Polybius, neque Homericum. nam huius poema omneis scriptum esse philosophicum censere; secus quàm Eratostheni visum; qui negat debere de sententiâ poëtae judicium fieri: neque in poematibus quaeri vult historiam. probibi. liusque esse, ait Polybius, haec verba, Hinc per novem dies jactabar diris ventis, de non longo itinere accipi, (venti enim diri seu perniciosi non faciunt ad rectum cursum tenendum) quàm, extra Oceanum hoc temporis spacio navigatum fuisse, comminiscae perinde ac si secundis usus ille esset ventis. Supputato autem, quod est à Maleis ad Columnas, spatio XXII millium ac 19 stadiorum; si, inquit, hoc eum novem hisce diebus, aequali in singulos portione, ponamus confecisse; quotidiè eum navigasse bis mille ac quingenta stadia, consequetur. atqui, inquit, quis umquàm fando accepit, è Lyciâ aut Rhodo aliquem biduo Alexandriam pervenisse? quod quater millium stadiorum est intervallum.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
