Latin
CLXVII
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 45
Unproofread scanNot analysed yet
Hi igitur nautae sive mercatores Sicilienses sanè nulli alii fuêre, quàm φοίνικες, ut inquit Thucydides, τῆς ἐμπορίας ἔνεκεν, τῆς πρὸς τουΣκελοῦς, ἄκρας τῆς Σικελίας καὶ τὰ ἐπικείμενα νησίδια οἰκοῦντες· id est; Phoenices, negotiandi cum Siculis gratiâ extremas Siciliae parteis, insulasque parvas eidem objacenteis incolentes. At illud de Phoenodamantis filiabus ante Troianum bellum factum est. Haec igitur historia si non est fictitia; certè Carthago, ut Philisti atque Appiani est opinio, ante bellum Troianum fuit condita. protinusque sub idem tempus in Siciliam quoque coloniae à Phoenicibus &in Melitam Gaulumque insulas deductae fuêre. Ἐπδδὴ δὲ, ut inquit loco suprà scripto Thucydides, οἱ ἄλληνες πολλοὶ κατὰ θάλασσαν ἐπερέπλεον, ἐκλιπόντες [οἱ φοίνικες] τὰ πλείω, Μοτύην καὶ Σολόεντα καὶ Πάνορμον, ἐγγὺς τῶν Ἐλύμῶν ⟨υνοικίσαντες ἐνέμοντο, ξυμμαχίᾳ τε πίσύνοι τῇ τῶν Ἐλύμων, καὶ ὅτι ἐντιόθεν ἐλάχιστον πλοῦν Καρχηδῶν Σικελίας ἀπέχει. id est; Postquàm permulti Graecorum illuc cum navibus trajecerunt, plerisque relictis, Motyam, Soloentem, atque Panormum, sedibus ibi positis, unà incoluerunt; freti, cùm Elymorum societate, tùm quòd exiguo illinc in Carthaginem trajectu Sicilia distat. Primos Graecorum anno post Troiam captam CCCCXLVIII trajecisse in insulam, suprà ostensum est. ab eo igitur tempore Graeci cum Phoenicibus armis perpetuò contenderunt super Siciliâ; donec omni eos orâ maritimâ, quam anteà tenuerant, pellerent; exceptis praedictis opidis, Solento, Panormo, &Motya. quorum hoc, olim inter Lilybaeum ac Drepanum situm, totum interiit: reliqua duo hodienque exstant; vulgò Palermo &Solanto dicta. Hinc illud Strabonis, dicto lib. VI: Ἡσαν τῶν βαρβάρων οἱ μὲν ἔνοικοι, τινὲς δʼ ἐκ τῆς περαίας ἐπήεζαν. οὕδένα δὲ τῆς παραλίας εἴων οἱ ἄλληνες ἅπτεσθαι, τῆς δὲ μεσογαίας ἀπείργειν παντάπαζιν οσκ ἵσχυον· ἀλλὰ διετέλεσαν μεχρι δεόρο Σικελοῖ, καὶ Σικάνοι, καὶ Μόργητες, καὶ ἄλλοιτινὲς νεμόμενοι τὴν νῆσον. Id est: Barbarorum alii tum erant incolae, alii ex oppositâ terrâ invadebant. &Graeci quidem non sinebant quemquam oram maritimam attingere; ex mediterraneis tamen omnino eos ejicere non valebant. manebantque ad ea tempora Siculi, Sicani, Morgetes, &alii nonnulli, qui insulam incolebant. Praeter nominatos Siculos, Sicanos atque Morgetes, alios illos nonnullos intelligit Phoenicas atque Elymos: immigrantèis autem ex opposita continenti, Carthaginienseis. qui auxilio quum venirent CARTHA