# Sicilia antiqua 45-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GINENSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/45-2

GINENSIVM contra Graecos consangvineis suis Phaenicibus; cum his συνώκισαν, ut inquit Thucyprima in Sidides, id est, κοινῇ ᾧκισαν, unà condiderunt, sive unà incolis frequentarunt Motyam, Solenciliâ arma & tum Panormum; ἐγγὺς τῶν Ἐλύμων, prope Elymos: quorum opida fuêre Entella, Aegesta, coloniae. Eryx. Ubi ἐλάχιστον πλοῦν Καρχηδῶν τῆς Σικελίας ἀπειχεν, id est, exiguo trajectu Carthago al Siciliâ distabat. Hinc jam illud Pausaniae in Eliacis; ubi perperam Pachynum nominat promontorium, quod erat Lilybaeum. Ἐστι δὲ, inquit, κατὰ τὴν ἀκρὰν ἐν Σκελία, τὴν τετραμμὲνὴν ἐπὶ Λιβύης καὶ Νότου, καλουμένην δὲ Πάχυνον, Μοτύη πόλις· οἱκοῦσι δὲ Λίβυες ἐπʼ ἀὐτῇ καὶ φοίνικες. κ. Οἱ δὲ φοίνικες καὶ Λίβυες στόλῳ ἀφίκοντο κοινῷ, καὶ ἅποικοι Καρχηδονίων εἰσιν. Id est: Ad Pachynum, Siciliae promontorium, quod in Africam & austrum vergit, urbs est Motya; quam Afri ac Phoenices habitant. Et mox: Phoenices atque Afri communi classe in insulam venerunt: Carthaginiensiumque sunt colonia. En; κοινῷ στόλῳ, inquit; id est, communi classe. ergo non unam solam gentem Poenorum Carthaginiensium intellexit; sed binos populos; Phoenicas scilicet ex Asiâ, & Poenos sive Carthaginienseis ex Libyâ, sive Africâ. Quamquàm non κοινῷ στόλῳ ἐς νῆσον ἀφίκοντο, id est, non communi classe in insulam uno eodemque tempore pervenerunt: sed κοινῷ στόλῳ συνώκισαν, id est, communibus copiis communique expeditione condiderunt, sive incolis frequentarunt praedictas urbeis. Potior tamen jam tum videtur fuisse pars in eis à Carthagine missi coloni. hinc enim τῶν Καρχηδονίων ἀποικίαι, id est, Carthaginiensium coloniae fuerunt dictae. Atque haec tandem ratio est, cur suprà dictus Marcianus Heracleensis in Orbis circuitu ita scripsit: Τὰ δὲ λοιπὰ βάρβαῤ ἐστὶ τῶν πόλισμάτων, Καρχηδονίων ἐντεχισάντων τοῦς τόπους. Id est: Reliqua opida sunt barbarica; Loca à Carthaginiensibus communita. Erravisse heic videtur Antiochus Syracusanus; Motyam à Gnidiis conditam adfirmans. qua de re ita scribit Pausanias in Phocicis: Οἱ δὲ Λιπαραῖοι οὗτοι Κνιδίων μὲν ἥσαν ἅποικοι. τῆς δὲ ἀποικίας ἡ γεμόνα γνέσθαι φασιν ἄνδρα Κνίδιον· ὅνομα δʼ εἶναὶ οἱ Πένταθλον, Ἀντιοχος Ξενοφάνους Συρακούσιος ἐν τῇ Σικελιώτιδι συγγραφῆ φησι.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
