Latin
GALLIO. C. F. QUIR. EQVO. PVBLICO
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 450
Unproofread scanNot analysed yet
Accepit igitur principia suae poëseos ex historiâ, quum adfirmat, Aeolum insulis Liparaeis imperasse: &circa Aetnam &Leontinorum agrum Cyclopas incoluisse Laestrygonasque quosdam inhospitaleis. item loca circa fretam tum temporis inaccessa fuisse: Charybdin verò &Scyllaeum à latronibus insessa. eodemque modo alibi alios habitasse, quorum Homerus meminit. Atque ita, quum nosset Cimmerios versùs septemtriones habitare ad Bosphorum Cimmerium, loco caliginoso; transtulit eos in tenebricosum locum apud inferos; qui opportunus erat ad commentum in Vlyssis aberratione. Adsimiliter, quum Colchos nosset, &Fasonis ad Aeam navigationem, &quae de Circe ac Medeâ feruntur fabulae; quaeque de earum vene I ficiis ac morum similitudine traduntur: cognatas eas inter se finxit; licèt longissimè dissitas; alteram in intimo Ponti recessu, in Italiâ alteram: &utramque in Oceano exteriore col locavit. Hinc illud Juvenalis, in Satyrâ XV: