# Sicilia antiqua 450

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GALLIO. C. F. QUIR. EQVO. PVBLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/450

Accepit igitur principia suae poëseos ex historiâ, quum adfirmat, Aeolum insulis Liparaeis imperasse: & circa Aetnam & Leontinorum agrum Cyclopas incoluisse Laestrygonasque quosdam inhospitaleis. item loca circa fretam tum temporis inaccessa fuisse: Charybdin verò & Scyllaeum à latronibus insessa. eodemque modo alibi alios habitasse, quorum Homerus meminit. Atque ita, quum nosset Cimmerios versùs septemtriones habitare ad Bosphorum Cimmerium, loco caliginoso; transtulit eos in tenebricosum locum apud inferos; qui opportunus erat ad commentum in Vlyssis aberratione. Adsimiliter, quum Colchos nosset, & Fasonis ad Aeam navigationem, & quae de Circe ac Medeâ feruntur fabulae; quaeque de earum vene I ficiis ac morum similitudine traduntur: cognatas eas inter se finxit; licèt longissimè dissitas; alteram in intimo Ponti recessu, in Italiâ alteram: & utramque in Oceano exteriore col locavit. Hinc illud Juvenalis, in Satyrâ XV:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
