# Sicilia antiqua 452

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 452. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/452

uti alii ex antiquissimis auctoribus Aeneam unâ cum Vlysse in Italiam venisse tradiderint. Dionysius, Antiquitat. Rom. libro primo: O τὰς ἰερείας τὰς ἐν Ἀργει καὶ τὰ καθʼ ἑκάστὴν πραχθέντα συναγαγῶν, Αινείαν φησιν ἐκ Μολοττῶν εἰς Ἰταλίαν ἐλθόντα μεν Ὀδυσσέως, εἰκιστὴν γρνέσθαι τῆς πόλεως· ὁνομάσαι δʼ ἀυτὴν ἀπὸ μιας τῶν Ἰλιάδων Fώμης. Ἰδ est: Is qui mulieres recenset sacerdotio apud Argos functas, & quidquid gestum sit cuiusque tempore, Aeneam ait, è Molossis in Italiam cum Vlysse delatum, urbis exstitisse conditorem: s nomenque illi indidisse à Roma, feminâ quadam Iliensi. Observavit hanc itinerum gestorumque similitudinem Macrobius, in Saturnalior. lib. V. cap. 11. Iam verò, inquit, Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primùm ex Odysseâ, deinde ex Iliade pugnas? quia operis ordinem necessariò rerum ordo mutavit, quum apud Homerum priùs Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troiâ error contigerit Vlyssi; apud Maronem verò Aeneae navigatio bella, quae posteà in Italiâ sunt gesta, praecesserit. Rursus, Homerus in primo quum vellet iniquum Graecis Apollinem facere; causam struxit de sacerdotis injuriâ. hic, ut Troianis Iunonem faceret infestam, causarum sibi congeriem comparavit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
