Latin
455
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 455
Unproofread scanNot analysed yet
profugo condita. circa Hebrum Cicones. trans eumdem Doriscos: ubi Xerxem copias suas, quia numero non poterat, spatio mensum ferunt. Et Plinius, lib. IIII cap. XI; in eiusdem Thraciae descriptione: Heraclea, Olynthos, Abdera; stagnum Bistonum, &gens. opidum fuit Tinda, Diomedis equorum stabulis dirum. nunc sunt Diceae; Ismaron, locus: Parthenion, Phalesina, Maronea: mons Serrium, &Zoone. tum locus Doriscus, centum viginti millium hominum capax. ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum. Os Hebri. portus Stentoris. opidum Aenos: Ciconum quomdam regio. Orpheus in Argonauticis: Ορφεῦ, Καλλιώπης τι καὶ Οἰάγρου φίλε κοῦρε, Bιστονίη Κικόνεσσι πολυρρήνοισιν ἀνάσσων, Orpheu, Calliopes &Oeagri dilecte fili, In Bistoniâ Ciconum divitum rex. Hoc igitur discrimen inter Vlyssis &Aenei hisce in locis res gestas est, quòd hic urbem inibi Aenum condidisse fertur, ille destruxisse Ismarum. Ausonius in Periochà Odyss. lib. VIIII: Ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit: ut ab Ilio profectus, primùm ad Ciconas delatus sit; atque illic, expugnatâ Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maléam Laconiae promontorium circumegerit; ac dein ad