# Sicilia antiqua 455

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 455. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/455

profugo condita. circa Hebrum Cicones. trans eumdem Doriscos: ubi Xerxem copias suas, quia numero non poterat, spatio mensum ferunt. Et Plinius, lib. IIII cap. XI; in eiusdem Thraciae descriptione: Heraclea, Olynthos, Abdera; stagnum Bistonum, & gens. opidum fuit Tinda, Diomedis equorum stabulis dirum. nunc sunt Diceae; Ismaron, locus: Parthenion, Phalesina, Maronea: mons Serrium, & Zoone. tum locus Doriscus, centum viginti millium hominum capax. ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum. Os Hebri. portus Stentoris. opidum Aenos: Ciconum quomdam regio. Orpheus in Argonauticis: Ορφεῦ, Καλλιώπης τι καὶ Οἰάγρου φίλε κοῦρε, Bιστονίη Κικόνεσσι πολυρρήνοισιν ἀνάσσων, Orpheu, Calliopes & Oeagri dilecte fili, In Bistoniâ Ciconum divitum rex. Hoc igitur discrimen inter Vlyssis & Aenei hisce in locis res gestas est, quòd hic urbem inibi Aenum condidisse fertur, ille destruxisse Ismarum. Ausonius in Periochà Odyss. lib. VIIII: Ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit: ut ab Ilio profectus, primùm ad Ciconas delatus sit; atque illic, expugnatâ Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maléam Laconiae promontorium circumegerit; ac dein ad

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
