Latin
456
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 456
Unproofread scanNot analysed yet
Κυκλώπων δʼ ἐς γαῖαν ὑπερφιάλων ἀθεμίστων
Id est:
Ἰκόμεθα.
Sed quando jam tertiam diem pulcricoma perfecit aurora,
Malis erectis, velisque albis explicatis,
Sedimus; illas ventus gubernatoresque dirigebant.
Et illaesus quidem pervenissem in patriam terram;
Sed me unda aestusque, circumflectentem Maleam,
Et Boreas abjecit; avocavitque Cytheron.
Hinc itaque novem diebus ferebar diris ventis
Mare per piscosum. decimâ tandem die conscendimus
Terram Lotophagorum; qui floridum cibum edunt.
Heic litus conscendimus, &hausimus aquam.
Statimque prandium ceperant celeres apud naveis socii.
Postquàm verò cibum gustavimus &potum,
Tunc ego socios praemittebam, ut profecti scitarentur,
Viris duobus selectis, quibus tertium praeconem simul adjunxi,
Quinam viri essent in terrâ cibum sumentes.
Hi statim digressi venerunt ad viros Lotophagos.
Neque sanè Lotophagi parabant sociis mali quidpiam
Nostris: sed ipsis praebuerunt lotum gustare.
Horum quicumque loti comedisset dulcissimum fructum,
Non jam renunciare rursum voluit, neque redire:
Sed illic volebat, cum viris Lotophagis
Lotum edens, manere, reditusque oblivisci.
Hos igitur ego ad naveis ducens, flenteis ob necessitatem,
Navibus in cavis sub transtra ligavi attractos.
Caeteros verò jussi jucundos socios
Festinanteis naveis coscendere celeres;
Ne quis fortè lotum comedens reditus oblivisceretur.
Illinc igitur ulteriùs navigavimus, tristes corde;
Cyclopumque ad terram ferocium ac nefariorum
Pervenimus.
A Maleâ, Peloponnesi sive Laconiae extimum versùs ortum Solis promontorium,