Latin
457
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 457
Unproofread scanNot analysed yet
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Treis Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa, vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras;
Dorsum immane mari summo. treis Eurus ab alto
In brevia &Syrteis urget.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
Contendunt petere, &Libyae vertuntur ad oras.
Hinc narrat, quo pacto Aeneas) accesserit Didonem, novam urbem condentem Carthaginem. apud quam quum amore implicitus diutius haereret, jamque Italiae, in quam tendebat, oblivisceretur; jussus tandem à diis abiit ferè invitus. Hinc poëta, Aeneid. lib. 1111:
At pius Aeneas, quamquàm lenire dolentem
Solando cupit, &dictu avertere curas,
Multa gemens, magnoque animum labefactus amore;
Iußa tamen divùm exsequitur, classemque revisit.