# Sicilia antiqua 457

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/457

Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Treis Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa, vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras;
Dorsum immane mari summo. treis Eurus ab alto
In brevia & Syrteis urget.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
Contendunt petere, & Libyae vertuntur ad oras.
Hinc narrat, quo pacto Aeneas) accesserit Didonem, novam urbem condentem Carthaginem. apud quam quum amore implicitus diutius haereret, jamque Italiae, in quam tendebat, oblivisceretur; jussus tandem à diis abiit ferè invitus. Hinc poëta, Aeneid. lib. 1111:
At pius Aeneas, quamquàm lenire dolentem
Solando cupit, & dictu avertere curas,
Multa gemens, magnoque animum labefactus amore;
Iußa tamen divùm exsequitur, classemque revisit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
