Latin
46.8 to 46.9
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 46.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
post quem singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt: quorum nulla terra feracior fuit. Et mox: Imperium Siciliae etiam Carthaginienses tentavêre: diuque variâ victoriâ cum tyrannis dimicatum. Item 5o lib. XVIII; de Carthagine loquens: Condita est urbs haec LXXII annis antè, quàm Roma. cuius virtus, sicut bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est. Exiguo pòst: Quum in Siciliâ diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, amißâ maiore exercitus parte, gravi proelio victi sunt. Propter quod ducem suum Mazeum, cuius auspiciis &Siciliae partem domuerant, &adversùs Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exsulare jusserunt. Quam rem aegrè ferentes milites. Postea: conscensis navibus, armati ad urbem veniunt. Mox: Prohibitis commeatibus, obseßâque urbe, in summam desperationem Carthaginienseis adduxerunt. Tandem: Post paucos deinde dies Carthaginem Mazeus] capit. evocatoque populo ad concionem, exsilii injuriam queritur; belli necessitatem excusat. contentumque victoriâ suâ, punitis auctoribus miserorum civium, injuriosi exsilii omnibus se veniam dare, dicit. Atque ita decem senatoribus interfectis, urbem legibus suis reddidit.