Latin
460
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 460
Unproofread scanNot analysed yet
demque portum Aeneam quoque ab Africae litore deduxerunt. Quòd autem V. lysses ait, ex istâ caprarum insulâ se murmur Cyclopum eorumque ovium &captarum, in montis speluncis stabulantium, audivisse, id poëtico more confinxit Homerus, passim falsa, ut Strabo ait, veris intermiscens. sic scilicet posteâ, Odyss. lib. XII, ingenti mendacio tam angustum dixit esse fretum Siculum, uti à Caenyn Italiae promontorio Pelorum Siciliae jaculo contingere possis: quum passus, ut lib. 1 cap. v ostensum, intercedant cIƆ19. Illi poëtae interpretes, licè antiquissimi, ut lib. 1 cap. 11 adnotatum, immensùm errarunt, qui Vlyssem, è Lotophagorum terrâ navigantem, ad Aetnam montem adpulisse tradiderunt. primùm enim non observarunt, quòd poëta, quoties Vlyssem suum tranquillo mari &procul tempestatum abreptionibus facit navigantem; ut è Lotophagorum terrâ in Caprarum insulam, hinc in Aeoliam, inde ad Laestrygonas, ac tandem ad Circen; ubique utitur istis verbis; Ἔrθεν δὲ πεοτέρω πλέομεν: id est; Hinc ultra sive prorsus, i τουμπροσθεν, navigavimus. Illi enim, sive in Meninge insulâ, sive in Agrigentino agro, seu denique in Camarinensi circa Pachynum ponant Lotophagos; tamen 10 hinc non prorsus, sed retrorsus ad Aetnam, atque hinc rursus retro circùm Pachinum &maiorem insulae partem ad Aeolias insulas deducunt. quod planè ab Homeri mente abhorret. Secundò non observarunt, ante Aetnae litora, imò ante omne hoc orientale insulae latus, insulam eiusmodi esse nullam, qualem Captariam insulam poëta describit. Apud Strabonem equidem, lib. 1, ita scriptum est: Ἐρατοσθένης δὲ Ἡσίοδον μὲν εἰκάζει πεπυσμενον περὶ τῆς Ὀδυσσέως πλάνης, ὅτι κατὰ Σικελίαν καὶ Ἰταλίαν γεγνηται, πιστεύσαντα τῇ δόξῃ, μὴ μόνον τῶν ὑφ Ὀμέρου λεγομένων μεμή. θθαι, ἀλλὰ καὶ Αἴτνης καὶ Ὀρτυγίας τοδ πρὸς Συρακούσαις νησίου, καὶ Τυρρηνῶν. Id est: Eratosthenes Hesiodum conjicit, quum is accepisset de Vlyssis circa Italiam ac Siciliam errore, fidem. que huic opinioni haberet; non eorum modò fecisse mentionem, quae Homerus commemoret; sed y &Aetnae, &Ortygiae, quae exigua jacet apud Syraci sas insula, &Tyrrhenorum. Ergo hic primus Vlyssem ad Aetnam deduxit, centum circiter annis Homero posterior. Atque apud Aetnam quidem posteriùs eum Laestrygonas adisse putavit in Leontino Catanensique agro; ut ex Eustathii suprà scriptis colligere est: priùs verò apud